|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
DE COMITIIS IN AVSTRALIA HABENDIS Aut laboristae, aut liberales
A.d. XII Kal. Sep. comitia habebuntur ad decernendum qui gubernacula ciuitatis Australianae teneant. primus minister, nomine Iulia Gillard, abhinc quinque hebdomadibus summum magistratum adepta est, Keuino Rudd (homine capaci imperii, nisi imperasset) ab sua ipsa factione ex magistratu pulso. ante istam Iuliam primum ministrum factam, nulla femina, et quod maioris est momenti, nullus homo capillis rubris summum magistratum adsecutus erat. Iulia, quae est dux factionis Labor, abhinc duodequinquaginta annis in Cambria nata est. competitor eius principalis est quidam Antonius Abbott, dux factionis Liberalis (id est, factionis conseruatiuae). cum sit homo satis lepidus, ille Abbott est suspicioni multis ciuibus ob suam strenuam fidem catholicam. enimuero a quibusdam ioculatoribus Monachus Delirus (Anglice the Mad Monk) nuncupatur. denique, factio Viridis quoque suffragia petit, scilicet ab eis qui mente sunt imbecilla. Historia "Asyli Australiani" Primis fere annis post Vrbem conditam, Romulus rex Romanorum aream quandam in Capitolio monte constituit quo sontes atque captiui confugerent securique a metu poenarum essent. quem locum appellauit Asylum. diebus uero insequentibus et sontes et egentes et serui dominis elapsi undique Romam confluebant populumque Romanum in dies fortiorem reddebant. quibus humillimis initiis fretus, populus Romanus gentes uicinas sub iugo summittere coepit fundamentaque imperii omnium praeclarissimi iecit. Postea quingentis fere interpositis lustris, praefectus cuidam navi militari Britannicae, nomine Locumtenens Iacobus Cook, cum per maria omnia meridiana hinc illinc erraret, litus oriens ingentis cuiusdam insulae conspexit. bene uero intellexit se non aspicere illam Terram Australem Incognitam quam homines illo tempore perperam putarent iacere medio Oceano Pacifico Meridiano ac florere magnifice omnibus opibus, sed potius illam minus fertilem minusque diuitem quae Noua Hollandia appellari soleret. deinde, cum ille Cook domum rediisset Britannosque de insolitis herbis mirificisque animalibus Nouae Hollandiae certiores fecisset, uisum est patribus ciuitatis Britannicae nouam coloniam illic constituere. Verum idcirco principes Britannici coloniam in ea terra condere uoluerunt, ut Britannia ab hominibus nefariis, quibus carceres illo tempore redundarent, leuaretur fieretque Noua ipsa Hollandia immanis carcer. annis uero octoginta insequentibus, ferme centum sexaginta quinque milia captiuorum in nouam coloniam transportati sunt. nihilominus, non dissimiliter ac Roma pristina, noua ista colonia - quae libera ciuitas nomine Australia facta est anno MDCCCCI p.Ch.n. (MMDCLIV a.V.c.) - uirtutibus humillimorum hominum mirabiliter floruit. quamquam ex ima faece (ut ita dicam) imperii Britannici orta, nostris diebus inter felicissimas ciuitates orbis terrarum numeratur. scilicet si uellet, posset faciliter populus Australianus regere imperio populos (nempe parcendo subiectis et debellando superbos). uerum ob mitissimum caelum ac pulcherrima litora arena aurea mirabiliter exornata, uita nostra beata frui malumus. Prognosis Dicunt periti uerisimilius esse uicturam factionem Labor. sed nobis ciuibus gregalibus arduum est decernere inter homines qui uerba inania atque carentia significatione euomunt. o rem indignam! Scripsit Henricus Bagthorpe - 30/07/2010 10h32 . .
|
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||