|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Cum in ignotum proiciar mundum Effodere velim, ad humeros tempestatis positus, humores fundos umbrarum derelictarum praeter limites venti ubi fulgor intangibilis desiderium fit. Accendere velim pulverem incendiariam quando veteres jocos dies amovent et destruunt quid facturum sit ignorans. Aspicere velim, non aptum ad intelligendum me ostentans, casum temporis secantis statuarum capita veterum triumphum ferentia; facies ustas et nigras factas decessu historiae fluxuum. Vivere tunc scirem cum quaestionibus insolubilibus rebusque certis autem delentibus cum novis vero quaestionibus paucisque saltem verbis locum daturus essem ut vigilias meas selentiis satiaturus essem. Vulnera mea mulcere sciam si cor perscrutabor eius qui rumorem non efficit vel oculos peregrini preces proferentis lacrimis suis impenetrabilibus manentibus. scripsit Johannes Teresi |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||