|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS CANTIUNCULA NATALICIA CROATICA O pastores, novus nuntius (Oj pastiri, čujte novi glas) O pastores, novus nuntius, Illo vobis nil iucundius! Mira res nunc accidit, Virgo Natum edidit U, u, um, blandulum, U, u, u, carulum. Virgo, album lilium, Dedit Dei Filium! Apud Bethlem, nocte media, Lux de caelo it per praedia. Angelus apparuit, Partum tunc aperuit I, i, is, Virginis, I, i, is, humilis. Partum castae Virginis, Pro salute hominis. Tunc pastores ad angelicum Sunt attenti carmen caelicum. Cum viderunt omnia Caeli mirabilia, A, a, ant, properant, A, a, ant, cursitant Ubi cum Puerulo Virgo est in stabulo. Ibi Virgo fovet Filium Et blanditur Ioseph Pupulum. Amplexantes oscula Dant permulta blandula E, e, es, hilares, E, e, es, alacres Carulo infantulo, Innoci agniculo. Cum pastores intrant stabulum Adorantes spectant pupulum. Ante hunc infantulum, Modo natum Regulum, U, u, unt, concidunt, U, u, unt, concinunt. Venerantur, proni sunt, Dona ei offerunt. Latine reddidit Aurelius Vidulić scripsit Aurelius Vidulić. |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||