|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS ANIMALIA TERRA MARIQUE VIII Cetus Maximus est cetus animans, Ubi vivit? Quis est satians? Oceanica est aqua undans In qua illis cibus est abundans. Entium est horum speciale Unum, quod est maximum mammale. Si de illo quis libenter legit, Cuncta sciet, liber nihil tegit. Glaucum est et glaucus appellatur, Homo eum valde admiratur. Dum est parvus matrem suam sugit, Ut adultus minima non fugit. Plancton eum optime saginat, Cibum praebens potu tum propinat. Dentes neque acuit nec lavat, Hic est cetus os cui eius navat. Mare haurit colans id funditus, Plancton manet, cibus tam conditus. Verum hoc miraculum est vitae: Res minutae – gigas factus rite! Ciconia Avis paludosa suavis est ciconia, Noscunt illam vici nostri: Čigoč, Lonia, Regio Posaviana, urbs Marsonia, Loca multa prope aquam in Pannonia... Multae sunt, sed par earum e Marsonia Verum vitae documentum in harmonia. Fabula de illis mira scripta maneat Et benevolo lectori semper valeat! Usitato quodam die avis femina En, pro dolor, alam fregit, avis advena! Crepitator longum iter debet facere Solus! O quam in discessu vale dicere Est permaeste pro ambobus! Quid nunc? Quomodo? Forsan una numquam erunt et in commodo? Hiems en adveniebat, haec maestissima, Erat simul pro ambobus et longissima. Quid de eo? Redibitne vere proximo? Quid de ea? Estne vivit, sed cum alio? Primo vere Crepitator proficiscitur Resolute, trita via, uti dicitur. Iter longum, sed in fine est domuncula, Herus domi et cum illo – eius Parvula! Pisces ibi sunt recentes, rostro crepitat. Num resistat ille cordi? Et advolitat. Quanta tunc laetitia! Quis possit scribere? Una sunt et una semper volunt vivere! Illa hieme cum hero – ille habilis, Semper omnes amor iunget – sol mirabilis. scripsit Aurelius Vidulić. |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||