|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS O filios Africae irruentis! lli oculi nigri vultus innocentis, permagni omnia universa quae anima servabat ignari rerum continebant a se alienarum. Puer, res universas mundi ignorabat, nec odium nec dolorem sciebat, inter casulas et trichilas palea structas currebat, per fragmenta terrae sole lacerata ibat, globo lutoso et feneo iocum agebat. Nugae erant ei deliciae, alienus a morte quiescebat. Plerumque famem patiebatur, siccitate mater eius, Africa, eum excruciabat. Cum pueris, angelis nigris, in dumetis ardescentibus ridebat captus subito risu quin aliqua res gaudium eius incitaret. Solus, saepe lugebat in hac tota paupertate. Super collem positam die intravit in aedem ubi Jesus vidit crucifixum, quem aspexit summa cum tristitia oculis captis tanto dolore. Ante Dominum se puduit, tamen eum subridere vidit postea tremore pulsus se in fugam convertit. Cum mulieribus homines in agris operae se dabant canticum chori animo aequo diuturne fingebant. Incalescente sole omnia exardescebant terram Africae verba eorum implorabant quum caelum ad limites extenuatum evaporabat. Operae durae unicum solacium erant sonitus dulci membris nigris miserrimis, maceris. O filios Africae irruentis, pulchrae usque ad beluas magnae et avarae. Per aera sonus aeris audiebantur, meridie preces dolentes eis adiungebantur, vox sollemnis naturae et hymmi se comitabantur: Gloria et Pax pro Africa leniter quaerebantur. Ex finibus extremis aliqui homines repente apparuerunt feroces inter arbores siccas incedentes, focum tulerunt et caedem; casulas et aedes destruxerunt. Illi oculi permagni, e strage Dei gratia erepti dolentes se clauserunt et flentes. Divina Crux dum horribilia fiunt Pacem clamabat se vox divina per campos avium cantui mixta repetebat et flatui venti. Puer tandem aperuit oculos et sine mora currere voluit grex animalium quae omnia ignorabat eum sequi placuit Quonam currebat? ad alterum vitae genus praeteritum certissime ad obliviscendum intentus! Quidam cepit manum eius, clamans: Cur? erat ipse etsi adultus infans. scripsit Johannes Teresi |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||