|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
PERIEGETICA
CHRISTUS BRASILIENSIS MARATHEAM MIGRAVIT, LUCANIAE URBEM PULCHERRIMAM
Nemo Christum brasiliensem ignorat, permulti autem sunt qui Christum lucanum ignorant. Ignorantiae mederi necesse est! Maratheae, unius lucanae urbis quae in litore Tyrrheno est, Redemptoris statua in monte Sancto Blasio dicato anno MCMLXV perfecta est Oreste Rivetti nobilis liguris impensis. Altissima ex sacris statuis quae in Europa erectae sunt, 23 metra in altitudinem extollitur. Christus suo sinu et complexu urbem eiusque cives recipere videtur et visitatores retinere ne in praerupta incidant. Nobilis Rivetti Maratheae et in urbibus propinquis publico sumptu officinas lanarias creavit., quae autem male cesserunt. Intellexit attamen locorum naturam integram plurimos visitatores allicere posse, qua re sumptuosa hospitia aedificanda curavit, homines magni momenti invitavit, qui, locorum amoenitate cum gavisi essent, illuc reverti constituerent et amicis comitantibus. «Incipit Vita Nova»… Maratheae.
Pauca de Maratheae historia. Palaelolithici homines videntur in maris specubus habitavisse. Natura loci primum cum Mycaeneis commeatibus fovit, deinde cum Magnae Graeciae coloniis. Romani patricii villas maritimas aedificaverunt. Barbaris et aliis populis minitantibus, incolae litora reliquerunt atque in montes confugerunt. Antiqui vici ruinae adhuc extant in alto monte (cui nomen est Sancto Blasio). Anno MDCCCLX collegium creatum est Italiae uni faciendae; Garibaldi haec loca transiit Campaniam petens, ubi contra Borbonicum exercitum pugnaturus erat. Vigesimo saeculo ineunte plurimi Maratheae incolae, inopia moti, in Americam migraverunt. His temporibus visitatorum adventus (aestate praesertim) divitias civibus praebet.
Redemptor et antiqui vici ruinae
Urbis media pars inter montes et mare posita
Multis vicis Marathea continetur, quorum nonnulli in valle siti sunt; domus hic illic …procul capellae pascentes videntur esse
Siren, antiquum urbis stemma
Plura de Marathea invenies, lector care, apud: http://it.wikipedia.org/wiki/Maratea http://www.fotoeweb.it/Maratea/Maratea%20Statua%20Redentore.htm http://www.nikonclub.it/forum/lofiversion/index.php/t123066.html http://www.fotocommunity.it/pc/pc/display/16206111 http://rete.comuni-italiani.it/foto/2009/45619 http://www.costadimaratea.com/maratea.html http://www.maratea.info/ita_000053.htm http://www.maratea.info/ita_00008c.htm http://www.settemuse.it/viaggi_italia_basilicata/potenza_maratea.htm http://it.wikipedia.org/wiki/File:Maratea_Centro-Storico.JPG Scripsit Dominicus Gallipoli
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||