|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
PERIEGETICA
ITER PER EURIPUM ELBINGENSEM Fitzcaraldo redivivus in Borussia
Sed non debemus silvam pluviosam Brasiliae petere ut talia conspiciamus, licet de minori pondere navibus hic agatur. In parte enim Poloniae, quam nobis placet nomine Latino Borussia (ab olim hinc viventi gente Baltica Prussorum) nuncupare (licet in Polonia hodierna regio haec, ad orientalem plagam a flumine Vistulae, nominetur Varmia-et-Masuria), adest euripus Elbingensis, ubi in distantia 52 chiliometrorum (totius autem euriipi longitudo est 83,3 chm) quinquies navis per terram ferrivia ducitur (praeter itinera sursum et deorsum in duabus clausis). Omnino navis in hac via altitudinem superat plus centum metrorum.
Ipsa urbs Elbinga (unde nomen euripi) condita est a cruciferis, id est equitibus Ordinis Teutonici, anno 1237. Euripus autem structus est annis 1844-1860, tunc Germanis hanc provinciam administrantibus. Quae via aqualis aditum in mare portumque Gedanensem praebuit lacubus oppidibusque Varmiae sive occidentalis partis Borussiae. Hodie nullius fere est oeconomicae momenti, est tamen sine dubio (sicut tota regio vicina) locus amoenus ad visendum. Ut monstratur photographemate infra, naves trahuntur per viam ferream machinis (quasi rotis moletrinae) ipsa vi decidentis (de lacu superiore) aquae utentibus. His pro dolor uti non licuit Fitzcaraldo:
Scripsit Stanislaus Varsoviensis
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||