Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERIEGETICA
Amstelodamum (

Amstelodamum (pars tertia)

Duo musaea pueris praesertim grata ut visites exhortor, si Amstelodami aliquamdiu moreris.

NEMO (quod verbum Latinam noscentibus nulla conversione eget) est musaeum scientiae et technologiae dicatum, quod in magno viridi aedificio navis instar haud longe a statione ferriviaria eminet. Puero vel adolescenti intranti tot et talia mirabilia ibi ostenduntur, ut arduum sit ante clausurae tempus eum eripere. Scientiae physica, chemica, biologica plerisque discipulis invisae oblectamentum fiunt visitatoribus: quid sit tensio superficialis, quid vis magnetica et electrostatica, quid atomorum et molecularum structura observant pueri et puellae magna cum delectatione. Etiam vitae scientiarum plurima exempla aspiciuntur, sicut leges Mendelianae, genum et DNAcidi structurae, mentis humanae operandi rationes. Quomodo fluminum aquae potui aptae fiunt? Parva officina in musaeo est, qua visitatores ipsi aquam purgare et potare possunt. Iucundissimae sunt aulae automatis dicatae, ubi pupae et bestiae metallicae viventium instar se moventes ostenduntur; scaccorum tabula praesto est computatro ducta, quae ad pugnam lusores provocat.

Nautarum patria, Batavia colonias in remotis regionibus constituit: inde ortum est Tropicorum Musaeum (Tropenmuseum) gentibus totius orbis dicatum, exceptis tam Europaeis populis quam Europeorum moribus assuefactis. Ergo per magnum aedificium peragrans poteris et nomadum per Asiae tesca errantium tentorium intrare et sepulcreta coloribus decora Austroamericana admirari et domum modicam muslimi cuiusdam visitare et ingentes statuas ligneas feminarum virorum aut deûm ex Africa aspicere. Hoc anno complures imagines ostenduntur Caribici Carnevarii (Caribisch Carnaval), coloribus et personis variae, puerisque et puellis facultas datur ornatus et picturas perficiendi: quotannis enim possis nonnullas expositiones de longinquarum gentium moribus mirari in eodem aedificio. Musaeum est hoc vividum, ter centenis milibus rebus undique conlatis dives, in urbis virenti insula orientali situm.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: