Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERIEGETICA
De Drepani salinis

De Drepani salinis

Unde nobis sal? Postquam mirabiles salinas apud Drepanum, oppidum Siciliae occidentalis, visitaveris, illum humilem pulverem cotidianum colere disces: tum durum hominum laborem et sapientiam diuturnam intelliges ibi abdita esse.

Putantur Phoenices primi salinas apud Drepanum condidisse; quarum usum et fructum studiosi pro certo habent anno MCDXL p. C. n. ab regibus Alphonso et Ferdinando Aragonensibus aliquot feudatariis esse legatum, qui bene de regno meriti essent. Anno MCMXCV gubernatores regionis Siciliae superficiem decem milionum metrorum quadratorum severe servandam esse constituerunt et praeclarae societati mundanae naturae tutandae deditae WWF commiserunt: nam ibi aves migratoriae consistere solitae sunt, laboriosa itinera intermittentes et autumno in Africam et vere ad regiones mitiores. In salinarum finibus ducenta octo genera avium adhuc agnita sunt, quarum nonnulla exstinctionem periclitantur: exempli gratia Platalea Leucorodia, Phoenicopterus Ruber, Casmerodius Albus plurimaeque species anatum; praeterea bufones et lacertae rarae inveniuntur.

Sed quomodo sal ex maris aquis extrahitur? Salsus liquor pistrini vi infunditur in piscinas amplas, quas "frigidas" vocant, ubi solis aestus aquam in vaporem convertit et liquorem sale densiorem efficit; inde in piscinas "fere calidas" liquor transfunditur ut idem iterum fiat, denique in piscinis "lenocinantibus" sal crystalli instar rastris et palis in acervos colligitur. In sale marino, aliter atque in sale e fodinis effosso, non tantum natrium chloridricum sed etiam kalium magnesium iodium bromum aliaque benefica elementa inveniuntur.

 

Scripsit Herimannus Novocomensis



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: