Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERCONTATIO
SINENSES IN BURMÂ QUID VALEANT

SINENSES IN BURMÂ QUID VALEANT

"Praeferunt nôtum diabolum ignôto Beelzebub"

Sine Sinensibus in Burmâ nihil fit – sed gubernatio Pechinensis non vult mutari statum quo est terra Sinîs propinqua. Ibidem qualem potestatem pars Sinarum communistica sibi servare velit, describit Eberhardus Sandschneider professor rerum Sinicarum peritus a SPIEGEL ONLINE interrogatus.

SPIEGEL ONLINE: Conflictus Burmensis potestne solvi sine Sinensibus?

Sandschneider: Non, certê solvi non potest sine illîs. Burma ad Sinas maximê valet ratione securitatis et oeconomiae. Scilicet haec regio aliquatenus valet etiam ad Indos et Thailandianos, sed non tanti quanti ad Sinenses.

DE PERSONÂ

Prof. Dr. Eberhardus Sandschneider, a.1955 natus, est Instituti Investigatorii Germanicae Societatis politicês externae director Otto-Wolffianus et docet in Universitate Liberâ Berolinensi. Idem cathedram tenet politicês Sinicae et relationum internationalium. Sandschneider solet publicare scripta de auctoritate, quam Sinae habeant in re politicâ internationali. Eius liber novissimus inscribitur "Globale Rivalen - Chinas unheimlicher Aufstieg und die Ohnmacht des Westens" (2007), i.e. Latinê: „Rivales ubique valentes – De Sinensium ascensu formidabili et Occidentalium torpore".

SPIEGEL ONLINE: Quatenus Sinensium interest valere ad Burmam terram sibi propinquam?

Sandschneider: Imprimîs gubernatio Pechinensis in Burmâ eget stabilitate. Sinensibus Burma cum sit porta, qua veniant ad Oceanum Indicum, valet ad rem militarem et oeconomiam. Porro ibidem sunt fontes energiae. Necnon provinciis Sinarum austro-occidentalibus, quae in periculum veniunt, ne priventur augmento oeconomico terrae universo, Burmani sunt consortes commerciales permagni momenti. Ex alterâ parte gubernatio Pechinensis incommodatur malîs rebus de Burmâ nuntiatis, quia eaedem recidunt in Sinas. Hoc est dilemma.

SPIEGEL ONLINE: Timentne Sinenses de famâ suâ?

Sandschneider: Aliquatenus timent Sinenses. Iidem enim cum ludos Olympicos sint disposituri, nolunt iterum sibi famam contrahere adiuvandi regiminis iniusti, sicut Sinensibus nuper accidit quoad Sudaniam.

SPIEGEL ONLINE: Quid Sinensibus accidere possit casu pessimo?

Sandschneider: Si nationes appellentur, ne participent ludos Olympicos, Sinensium fama valdê obscuretur....

SPIEGEL ONLINE: ... sed nemo serio cogitat hoc facere – quod etiam scit gubernatio Pechinensis. Nonne Sinenses sibi videntur quadamtenus inviolabiles?

Sandschneider: Licet sic sentiamus, bene. At tamen gubernatores non nihil curant, occidentales quid cogitent de Sinîs. Accedit alia res: Imagines monachorum manifestantium displicent gubernationi Pechinensi, praesertim cum eaedem moneant de problematîs Tibetanîs. Itaque diurnarii Sinenses hôc tempore perpauca tantum nuntiant de Burmâ.

SPIEGEL ONLINE: Nonne gubernatio Pechinensis dirigit iuncturam militarem Burmanam?

Sandschneider: De hac re cautê iudicare velim. Sinenses ibi multum valent, sed – similiter ac in Coreâ Boreali – nequaquam scimus, num Sinenses teneant regimen Burmanarum rerum omnium. Hoc est valdê obscurum. Sed e decenniorum praeteritorum dictîs factîsve politicîs clarê apparet Sinenses malle agere cum iuncturâ militari quam cum quibuscumque hominibus democraticîs. Secundum sententiam quae est: ‚Praeferimus diabolum nôtum ignôto Beelzebub.’

SPIEGEL ONLINE: Occidentales postulant novas sanctiones (sc. quibus Burma excludatur a mercatu aliisve relationibus internationalibus, adn. interpretis). Ut omittatur efficacia – suntne tales firmae stabilesque?

Sandschneider: Responsio est – ut semper – negativa. Quia praeter Sinas etiam India et Thailandia non sequerentur tales sanctiones. Necnon sunt nonnullae negotiationes occidentales, quae per canales quosdam commercium habeant cum Burmâ. Itaque UNO in hac re prorsus est inops. Omissâ vi symbolicâ his annis praeteritis neminis serio intererat hanc rem tractare. Unica ratio verê efficax nescio an esset interventio militaris, sed talis ratio a nemine memoratur necnon re ipsâ excluditur. Accedit quod annis praeteritis manifestum erat etiam egestate publicâ exortâ Burmanae iuncturae militari quoquomodo semper contingere, ut satis extorqueat e populo suo. Necnon sanctionibus fieret, ut populus eo magis pateretur.

SPIEGEL ONLINE: Quae praedicis factum iri diebus proximis?

Sandschneider: Sinenses sperant rem Burmensem mox factum iri claram, sine magnâ effusione sanguinis. Hominesque ceteros deinde mox se conversuros esse ad aliud thema Burmam oblîtos.

Interrogavit Florianus Gathmann

Hanc relationem d.27.m.Sept.., h.15.21, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 30/09/2007 13h24



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: