Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 18 mensis Novembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OPINIONES
Hic scriptores diversi sententiam suam aperiunt.
familiae condicione hodierna

De familiae condicione hodierna

Semper homini fundamentum et maximi momenti familia fuit.

Cum sit natura sua socialis, prioribus abhinc temporis homini necesse fuit vivere in societate. Aristoteles eum definit ???? p???t???? et celebrat familiam ut parvulam societatem.

Domina, cui nomen est Brigittes Berger, anno MXCLXXXVII scripsit librum, cuius titulus est “De vitae cottidianae aspectibus socialibus”, ubi ut rerum socialium perita, dicit “Familiam esse sine dubio e rebus privatis maximam institutionem”.

Alius peritus harum quaestionum, Pofessor Antonius Golini affirmat in libro, cuius titulus est “ De familia Italica ab octingetisimo saeculo ad tempus hodiernum”, “in familia putata traditionali relationes definitas solum acceptas esse et matrimonium aestimatum esse veram unionem pro vita integra”.

Hodie hae regulae non iam exstant. Novi enim typi prevalere videntur familiarum.

Structura familiae iam dilabitur et coniuges magis magisque inclinant ad progeniem minuendam. Rationes huius actus multiplices sunt: condiciones aeconomicae, futurus ignotus, voluntas fragilis propria.

Hae condicionos reapse impediunt coniuges, quominus statuant de progenie non gignenda. Sunt ceterum alii qui matrimonium putant actum formalem.

Ita individuorum numerus qui liberos vult gignere extra vinculum matrimonii augeter, sicut, ex consequentibus, separatio continua et dissolutio concubinatus semper reficiendi.

Vera causa, quae potest stare in fundamento harum rerum, est temporum mutatio, quae inclinationes determinat: desiderium divitiarum magis magisque impellens, tota ad solum cursum honorum deditio, oblectamentorum quaestus incessans vacuitatem generalem suscitans. (1)

E condicionibus actualibus novum familiae genus consequenter derivatum est: hoc genus potest appellari genus familiae largius. In ea, si mutantur participes per tempora, liberi instant, fiunt ligamen commune inter participes qui contra mutantur.

Societas hodierna re vera amore proprio ferocissimo facto impellitur, sicut contemptu erga eum qui “ arcem suam” aggreditur movetur, principiis superioribus iam absentibus et carentibus. Societas nostra ad rythmum mutationis magis magisque celerum properat: quod stabile est hodie in crastinum mutatur quoniam ea vero iudicio caret, opus nobis est nos ad eum revolvere. Hoc iudicium nisi per vinculum familiare hodie potest unice transmitti, ita ut liberi discant quibus principiis ethicis se regere et se habere in contextu sociali ad bellum inter se ferociter incitante.

Etsi his casibus inquietantibus affecta, familia est adhuc fundamentum, nucleus et cellula vitales rei socialis. Ibi enim non solum minima moralia percipiuntur (quod debeo et quod mihi debitur; libertas et consideratio aliorum). Sed magis ea est locus

naturalis ubi communio dolorum, augorum, gaudiorum, quaestionum,impendimentorum imprimis naturaliter agitur vivitur.

Si turbida tempestate familia quassari nunc videtur, manet tamen turris munimentis firmata ubi persistunt qualiates firmissimae: honestas, fidelitas, consideratio, amicitia, concordia. Ita res praecipuae destinantur necessario ad familiae institutionem: habitationes, auxilia varia pro liberorum numero ingenti et paterfamilias qui perdidit stipendium, facilis accessus ad salutem curandam, onera vectigaliaque non altioris ponderis sumenda.

Disputatio de unionis conficiendae modo vel generationis genere (utrum ad alteram possibitatem actus sexualis gerendus imprimis inter sponsum et sponsam reducatur) non pertinere censeo ad familiae institutum, quod aliud genus implicat quam socium-oeconomicum.

(1) Mirum est quomodo ad realitatem nostram applicari potest cogitatio kierkegaardiana de fine vitae esthetico. Hic finis enim persequitur haec criteria: salutem, divitias, formositatem, ingeniositatem. Haec criteria in unum resolvuntur: immediatitatem. Id significat vita tota reducitur ad actum temporis, sine ulteriore cogitatione, quia actus in se debet semper prevalere prae aliis instantibus seu praeteritis seu futuris. Id significat magis vitam totam reduci ad totam exterioritatem, facta solitudine interiore re inferiore et consequenter exclusa. Ex eo consequitur, ut firmitas conscientiae dilabatur et deleatur pro futilitate, evanescentia, vacuitate, mutatione irrationali.

Verum est omnia mutari, sed verum est conscientiam per tempora acquirere debere firmitatem suam in iudicio et actibus.

Nam, dicit Philosophus, aliud est recordari et renovare, aliud est innovare, quia quaerendum non est aliquid novi sed potius aliquid veteris, quod, iam praeteritum, in praesens transfertur sub facie renovata, ita ut momentum praeteritum fiat continuitas essentialis et universalis. (De equilibro vitae estheticae et ethicae in personalitatis formatione).

Scripsit Johannes Teresi - 24/03/2016 00h43



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses





BREVES Ob copiosissimas imbres Venetiae inundatae sunt cum aqua alta usque ad unum metrum et septem decimalia. Cum lutum cuiusdam domum permananasset, vis electrica virum occidit. Etiam urbs Mathera aquis pervasa est, ubi cava saxea, quae olim habitata sunt, in periculo versantur.
Quinque milites Italici, qui milites Iraquiae exercent contra regnum Chalifi, sauciati sunt ob incursum terroristicum, quorum tres cum vulneribus gravioribus, sed non letalibus.
Tremor terrae graduum quattuor et quattuor decimalium hodie concussit territorium provinciae Aquilae apud finem Latialem. Pavor incolas cepit nullo detrimento accepto.
In insula Philippina Mindanao tremor graduum sex et dimidiae partis terram concussit ob quem plurimi sauciati sunt. Periculum maris motus non conclamatum est.
Tota California in periculo versatur ob incendia quae duodecim milia quaternorum iugerum arserunt; flammae usque ad propinqua Angelopoleos pervenerunt. Prope bis centena milia a domibus abierunt.


IN ORBE
OPINIONES
INSOLITA
IN ORBE
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: