Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
ddddd

d.29. m.Oct. a.2005

INDIA

Tramen in fluvium irruisse – interfectos esse homines plures quam centum

Imbribus diluvialibus in Indiā australi effectum est infortunium traminis gravissimum. Tramen cum veheretur super orbitas aquā abundantes, complures ochimae exorbitaverunt et in flumen irruerunt. Interfecti sunt plures quam centum homines.


Infortunium traminis in Indiā factum: Decuriae vectorum adhuc tramine inclusae sunt.

Veligondā ex urbe – Septem currūs cuiusdam traminis epibatici prope urbem Veligondam elapsi sunt e tramite ferriviario aquā abundante, quinque currūs deciderunt in flumen iuxta fluens. Multi vectores horis post infortunium factum adhuc inclusi erant in curribus, quorum dimidia ferź pars aquis submersa est. 88 cadavera interim sunt condita, alia adhuc traminis fragmentis sunt obstructa. A quodam locutore ferriviario dicti sunt plures quam centum homines esse interfecti.

Servatores adhuc conantur facibus sectricibus (fax sectrix est i.q. Angl. cutting torch, oxyacetylene cutter) tramen pervadere, ut attingant ad homines inclusos. Porro urinatores exercitūs Indici et adiutores voluntarii natant ad ochimas, ut liberent vectores. Usque nunc servati sunt circiter centum homines laesi.

Adiutores sero advenerunt, quia multae viae prope locum infortunii sitae aquis submersae sunt. Necesse est laesos auferre helicopteris. Quidam ministerii ferriviarii magistratus dixit post imbres dierum praeteritorum tres lacūs structiles (lacus structilis est i.q. Angl. reservoir, artificial lake) abundavisse.

"Artź dormiebamus, cum subito facti sunt crepitus et appulsus maximus. Proximo iam momento temporis tramen aquis submersum est". Haec rettulit quidam vir superstes, qui infortunio amisit uxorem et fratrem et quinque familiares alios. "Mihi quidem" inquit, „contigit, ut e curru reperem, sed alii minus erant fortunati."

Iam ante infortunium abundationibus, quae factae sunt in Andhra Pradesh duabusque civitatibus propinquis, hac septimanā 90 minimum homines interfecti erant. Quorum plerique aquis submersi aut ictibus electricis aut domibus irruentibus vitas suas amiserunt.

Hanc relationem d. 29. m.Oct. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domūsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 29/10/2005 23h23



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheįl Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: