Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
d

SCANDALON INVESTIGATIONIS SCIENTIFICAE

Hwang Woo Suk clonurgum celebratissimum esse fraudatorem

Nunc scandalon etiam officialiter est perfectum: Hwang Woo Suk clonurgus Austrocoreanus investigationem suam ex integro falsavit. Universitas Seulensis rettulit Hwangium reverâ fabricasse ne ullam quidem cellulam primordialem homini accommodatam.


Hwang pseudo-clonurgus: a quo fabricatam esse ne ullam quidem cellu-lam primordialem accommodatam

Seulo ex urbe – Officialis Commissio Seulensis Universitatis Nationalis hodie diurnarios certiores fecit se acido disoxyribonucleinico perquisito invenisse nullam ex illis lineis cellularum primordialium a Hwang eiusque grege exhibitis exortam esse clonizando. Postquam septimana proxima praeterita inventum est data laboratrinalia novem linearum esse falsata, commissio nunc affirmavit etiam reliquas duas lineas cellularum primordialium exortas esse ex ovulis fecundatis neque certis hominibus patientibus accommodatas. Haec relata sunt a Roh Jung Hye decanus universitatis investigatorius. Iam nonnullis diebus ante Yonhap agentura nuntiorum enuntiaverat relationem Hwangianam non solum partim, sed ex integro esse falsatam.

Commissio rettulit relationem Hwangianam m.Maio in illustri periodico Americano, c.t. "Science", publicatam non solum continere quaedam menda, sed de industria esse falsatam. Hwang, qui interim ab officio suo professorali est remotus, affirmaverat se primum fabricasse undecim cellulas primordiales hominibus patientibus accommodatas. At photographematis cellularum primordialium inter se comparatis inventum esse compluribus imaginibus easdem acidi disoxyribonucleinici sequentias exhiberi.

Relatione Hwangianâ publicatâ magnae spes conceptae erant de clonizatione therapeutica. Clonurgos speraverant cellulis primordialibus adhibitis curari posse morbos graves, qualis est Parkinsonianus. Praeterea cellulae primordiales singulis hominibus aegrotis accommodatae eo essent aptissimae, quod non arcerentur systemate immunitatis.

Interim in dubium vocata sunt etiam cetera opera istius pseudo-clonurgi. Idem a. 2004 exhibuerat primas embryonales cellulas primordiales clonizatas, a.2005 primum canem clonizatum, cui nomen est Snuppy. Qui canis afghanianus a Hwang contenditur creatus esse eâdem ratione clonurgicâ, qua iam a.1996 creata sit Dolly ovis clonizata.

Hanc relationem d. 29. m.Dec. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 04/01/2006 23h29



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: