Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Venantia modella futura: quae stupuit in electione sui 14

"FACIES AFRICAE"

Mulierem Namibianam superasse Africae certamen modellare

Ex urbe Windhuk in mundum longinquum: Venantia Otto Namibiana superavit certamen modellare, quod appellatur "Facies Africae". Quo titulo honorifico accepto Venantia sperat se facturam esse cursum honorum internationalem.


Venantia modella futura: quae stupuit in electione sui

Iohannopoli ex urbe – Praeter titulum hunc honorificum haec mulier pulcherrima etiam numerato accepit 10.000 dolaria et contractum laboris triennis pro honorario 150.000 dolariorum apud agenturam modellarem Neo-Eburacensem exanclandi.

Iuvenca formosissima ab arbitris praelata est 6000 (sex milibus) competitricum. Venantia omnino stupuit in electione sui in urbe Austroafricanâ Sun City factâ et in omnibus terris Africanis televisificê monstratâ: "Nomine meo appellato vehementer consternata eram" victrix in „Sowetan" actis diurnis Austroafricanis scribitur dixisse. "Iam eo sôlo, quod decem participibus optimis interfueram, quodammodo mihi visa eram vicisse."

Venantiam esse quidem facie Africanâ, sed eandem etiam admitti posse ad spectacula internationalia: "Eius subrisio est mirabilis, corpus formosissimum."

Diurnarius Sowetanus scribit, iuvenis Namibiana antequam cursum suum honorum incohet, sedem suam in Austroafricam moturam esse. Octobri demum mense iter facturam esse in Civitates Unitas. „Ibidem" Venantiae tutor inquit „pergemus eam instituere".

E Februario mense candidatae, quae electae erant a grege peritorum, in urbibus Botswanâ atque Acroteriopoli (i.e. Kaapstad, Anglicê: Cape Town) exercuerunt ad titulum "Faciei Africae" assequendum. Cum alia tum praecipuê didicerunt se ipsas praesentare in ponticulo cursorio et in processu electionis (casting) se gerere quam optimê.

Hanc relationem d.14.m.Aug. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 19/08/2006 13h03



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: