|
|
NUNTII
TEMPESTAS BANGLADESIACymba demersa
Prope urbem septentrionalem Bangladesiam, quae Boda nominatur, flumen est Karotoa, quod vero Induicae religioni fideles saepius pietatis causa sulcare solent: naviculae enim per fluminis aquas perducuntur, ut ad templa Induica perveniant pii. Hodie ideo cymba quaedam homines saltem L continens ad templum Bodeshwari solvit: phaselus attamen ille postea in rivi aquas demersit ac secum nautas contulit. Homines iam XXIII mortem obiisse comperiuntur, dum tamen siphonarii ipsi necnon urinatores ad deperditos inveniendos identidem per freta inquirunt. Scripsit
Andreas Novocomensis - 25/09/2022 17h38
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|