|
|
NUNTII
CONSILIUM BOREOAMERICANUSDe decreto novo
Post diutinarum negotiationum annum senatus Boreoamericanus decretum ultimum tandem publicat, quo apud fines Boreoamericanos multa permuterentur: primum enim rei monetalis inflationis necnon vectigalium diminutio posteaque climatis permutatio inter novi decreti proposita sunt, quibus miliardorum dollarorum DCCXL praesertim destinabuntur. Decretum vero hoc, quod miliardorum dollarorum CCCLXIX maximam molem in Boreoamericae historia pro climate praestabit, per praesidem Josephum Biden ac democraticorum magistratus ad exitum summo conatu perducitur libentissimeque pro medii termini comitiis, quae mense Novembri habebuntur. Hoc per novum decretum carbonum fossilium quarta in decem pars (40%) anno MMXXX ablatum iri existimatur studeturque. Scripsit
Andreas Novocomensis - 08/08/2022 15h14
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|