|
|
NUNTII
INVESTIGATIOAMERICANADe praeterita seditione
Ante annum atque dimidium, id est postridie Nonas Ianuarias, multorum civium Boreoamericanorum coniuratione seditioneque Capitolium Washingtonense per rebelles obsessum est. Quoi vero impetui pristini praesidis Boreoamericani Donaldi Trump sententiae apud rete sociale, cui Pipiatio nomen est, praefuisse iamdiu videntur, ita ut ille Trump situ illo diutius expulsus sit. Quam ob rem Boreoamericanorum quaestores iam in Donaldum Trump inquisitionem incepisse dicuntur, ut per inspectionem et telephoniorum eius Trump amicorumque et disputationum res clareatur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 28/07/2022 11h55
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|