|
|
NUNTII
DE RE PAKISTANAMulti niue affecti
Tempestates asperae in regionibus Pakistanis hodie eueniunt, quarum maximae apud ciuitatem Murree in prouincia Punjab perflauerunt. Nam in illa montana terra D saltem homines, qui summatim uiatores esse comperiuntur, niuis ingenti mole submerguntur: quorum XLIV minimum perisse ac XLI offensi esse uidentur; mortuorum amplior pars praeterea in autoraedis obriguisse euidetur. Siphonarii interea illi algentes homines conseruare conantur maximeque adepti sunt, quamuis non omnium mors uitari potuerit. Legatus Tariq Ullah, qui in ciuitate propinqua Nathiagali praefectus est, tempestatis eius uim diurnariis protine exposuit; Imran Khan primarius minister huius caedis luctum suum patuit. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 09/01/2022 12h04
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|