|
|
NUNTII
STVPRA AVSTRALIANA Scelus in senes
Australianis in hospitiis scelus turpissimum ab anno MMXVIII sub diurnariorum exploratorumque oculos est: in septimana enim senum L saepe uiolantur, quod uerum euenire ad senum salutem tutores protulerunt. Ab anno MMXVIII igitur milia bis circiter hominum in hospitiis stupro premuntur atque uariis modis adiutorum aut melius carnificum ui opprimuntur. Petrus Rozen salutis tuendae peritus "Huius rei me nationemque totam maxime pudet," ait "quod isto pacto senum iura summopere grauantur atque turpi stupro polluuntur. Exploratorum sententia milia XXX hominum ui tractuntur. Morbus coronarius praeterea rem omnem ad pessimum uertit, quoniam uero senes in summo periculo uersantur". Scripsit
Andreas Nouocomensis - 25/10/2020 20h34
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|