Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 25 mensis Octobris 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

NOVAE CAEDES AMERICANAE

Scelera biocolytarum non cessant

violentia.jpg

Priore nocte Vasingtoniae adulescens duodeviginti annorum a vigile publico qui eum ob inspectionem retinuerat, graviter glande ignifuga percussus est posteaque in nosocomio animam efflavit. Ex nuntio biocolytarum, ille minaciter arma ignivoma extraxerat. Res animos reclamantium excitavit eo magis his diebus ira ardentes ob recentem necem Georgii Floyd gravissimumque vulnus Iacobo Blake illatum.

Nec satis est. Nuper taenia quae indignationem movit de iuvene triginta annorum cui nomen erat Daniel Prude, infirma mente, vulgata est. Ille nudus in via cursitabat in suburbio apud Novum Eboracum cum biocolytae eum represserunt; manicis iniectis, involuto capite ei os humi pressus tenuerunt donec usque prope ad mortem soffocatus est. Post septem dies ille in nosocomio obiit, quo moribundus allatus erat. Res fertur accidisse exeunte mense Martio, sed modo tantum familiares imagines divulgaverunt, qui ius obtinere volunt. Cognito scelere ingens numerus civium in vias convenerunt vehementer reclamantes adeo ut vigiles publici gasio lacrimogeno usi sint.

Mors Georgii Floyd Civitates Unitas iam inflammaverat ob crudelitatem vigilum publicorum in Afroamericanos perpetratam, sed Praeses Trump quaestionem in rem politicam vertit, quasi factio democratica seditionum causa esset, immo voluerat reclamantes, ut scelestos, reprimere decem milibus militum in loca tumultuosa missis, sed Secretarius Defensioni praepositus huic rei se opposuit.

Scripsit Lydia Ariminensis - 03/09/2020 23h04



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Venetiis aggeres mobiles sublati sunt ut aestum coercerent: auctus aquarum constitit et altitudo stabilis in urbe.
Berytus. Punici sapientes in morbo coronario detegendo canes XX exercitari irrogant, ut in Libanensibus aeriportibus uiro infectos inuenire possint. Quod enim sapientes propter optimum canum odoratum facile factu auspicantur.
Coniuges Canadienses testas et fragmenta musivi Pompeiis ante XV annos surrepta reddiderunt, cum ad credendum adducti essent malam sortem eas res sibi attulisse.
Praeses Trump in nosocomio militari inclusus est viro covidiano affectus. Multi reipublicae praeses sive gubernatores e variis nationibus ei litteras miserunt, qui optabant Praesidem valetudinem recuperaturum esse.
Per rete sociale praeses Trump nuntiavit se uxoremque Melaniam ad valetudinem spectandam detineri viri coronarii examinis exitum exspectans.


SOCIALIA
IN ORBE
IN ORBE
IN ORBE
OPINIONES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: