|
|
NUNTII
INIMICVS VENENATVSNuntia Germanica
Cancellaria Germanica Angela Merkel occultum crimen Russicum patefecit: ipsa enim apertis verbis illum Alexim Navalny veneno imbutum esse publice dixit. Ille Navalny diebus superioribus Berolinum permotus est atque in nosocomio Germanico ex mortali somno expergiscitur: ad nervos venenum adhibitum esse putatur, sicut in Britannia contra illum Sergium Skripal pristinum exploratorem Russicum evenit. Ipsa Cancellaria Angela Merkel apologiam Russicam eius Bladimiri Putin praesidis reposcit, ut totius orbis dubia clareantur. Qui nihilominus consul Russicus omnes accusationes in se denegavit. Scripsit
Marcus Austriacus - 02/09/2020 23h43
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|