|
|
NUNTII
TEMPESTAS IAPONICADe calamitate Orientali
Iaponica insula Kyushu hodie marinis undis submergitur: his diebus enim adeo pluit, ut domus permultae aquis proluuntur. Nam hominum milia CC ab insula cartpim effugerunt atque uigilium milia X auxilium ferendi causa ad insulam accurrerunt: quoius insulae ciues XV saltem perisse uidetur, sed maiore numero mortui esse ciues illi putantur; quorum item L interisse sapientes suspicantur. Μετεωρολόγοι Iaponici de re aduersa sententiam suam exposuerunt: "Summae euenerunt pluuiae in insulae annalibus, quae pontes et nosocomia uastauerunt. Omnium ciuium euacuatio opus fuit, quod et insulares siluae deletae sunt gasiorumque deflagrationes ubique spectantur". Scripsit
Andreas Nouocomensis - 04/07/2020 20h40
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|