|
|
NUNTII
DEMONSTRATIO CATALUNENSISMulti descenderunt
Longinque res Catalunensis paginas multorum diurnariorum occupauit:
certatio nam magna ui inter Administrationem Hibericam ac Catalunensium
iamdiu prosecuta est atque ille Puigdemont terram reliquit exsul. Hodie
apud regionem Catalunensem innumeri pro suis demonstrantes pugnarunt
incruente: VI centena milia hominum enim fora totius Cataluniae impleuerunt
diem festum Catalunensem concelebrandi causa; nomen celebrationi rursus
"Diada" est. Post nam tramitis bellum Hispanicum Barcinona saeua Hiberica
oppugnatione adfecta est, postea capta est: diem ad libertatem Catalunenses
concelebrant ac libertatem nouatam desiderant.
Scripsit
Andreas Nouocomensis - 11/09/2019 22h53
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|