|
|
NUNTII
CARCER SEDITIOSUSDe impetu Brasiliano
In prouincia Australi hodie seditio carceraria Altamirae euenit: dententi
uinculis enim seditionem perpetrarunt atque in uigilias impetus fecerunt.
Ab initio cateruae duae inter se colluctatae sunt, quod apparatum atque
consultum esse putatur: pars enim "Rubra" partem "Primam" dimicauit, post
exitum ac fugam a sede sua. Lecticas succendere inceperunt seditiosi atque
flammae toto in carcere demanarunt: duces factionis inimicae interfecerunt
atque, ubi flammae aberrabant, seditiosi ipsi opus perficiebant. LVII
perierunt homines, quorum XVI principes factionis "Primae". Vigiliae
posthac seditionem partim pacarunt.
Scripsit
Andreas Nouocomensis - 30/07/2019 20h46
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|