Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 24 mensis Augusti 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

INITUS DONALDI

De impetu in migrantes

Trump4.jpg"

Praeses Ciuitatum Coniunctarum Donaldus Trump consilii sui extrema, quorum imago summopere eum adiuuit in petitione consulari, demum obtinuit: migrantes enim sine licentia ac iussu Praesidis in solo Boreoamericano pedem continuo conculcare minime poterint. Ille nam Donaldus Trump nulla mora uictoriae fastigia sua carpit atque consensum populi se accepturum aestimauit. Ille enim duo milia circiter homines inceptu expellere consuluit, qua de causa praefecti sui multopere commouit; qui ipsos migrantes, nunc fere incolas quamuis contra leges, haud semper insecuti sunt ac insectationem odiumque strenue recusarunt: egentes ualde defenderunt. Ille sed Praeses Boreoamericanus inopia uirium ac rei publicae tempestate ius iurandum suum protinus ostentat.

Scripsit Andreas Nouocomensis - 15/07/2019 23h39



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Germania. Puer VIII annos natus autoraedae gubernator factus est: ille enim parentum autoraedam abstulit atque milia passuum ducenta in hora peragrauit. Postquam constitit, "Gubernator fieri modo cupiebam" dixit.
Praeses rei publicae Italicae Sergius Mattarella ab hesterno die convocare coepit in Quirinalem principes factionum ut novae administrationis creandae rationem exploraret.
Post rogationem diffidentiae ab Administro Negotiorum internorum Salvini ante nonnullos dies latam, hodie Minister Primarius Italicus Conte coram oratorum popularium coetu praenuntiavit se munere depositurum, fracto foedere administrationis inter factiones “Societatem” et “Quinque stellas”.
Reclamationes non desinunt in territorio Sinensi (Hong Kong) quod fuit colonia Anglica usque ad annum MCMXCV. Nunc V milia seditiosorum aëriportum intercludunt. Seditio exorta est contra legem traditionis, qua punirentur rebelles pro libertate pugnantes. Prope DCC ab ineunti mense Iunio comprehensi sunt.
Praeses Donaldus Trump nuntiavit vectigal decem partium ex centum impositum iri in CCC miliarda mercium a Sina venientium, quod magnum timorem in mercatum nummorum iniecit; utique reputatur in re consilium inesse ut Argentaria Primaria Americae (FED) non mediocriter usuram pecuniae imminuat ad oeconomiam fovendam.


INSOLITA
POLITICA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: