|
|
NUNTII
Aethiopia. Primarius Minister Aethiopon Abius Ahmed de rebus hodiernis nonnulla praedixit: magistratus enim res nouas in duces Aethiopon partim patefecerunt. Vt enim ille Minister Ahmed rettulit, tribunus militaris Aethiopon a satellitibus suis necatur; praeter hoc in prouincia Amhara res nouae incipiuntur: praefectus prouinciae atque quaestor interfecti sunt. Ille enim Minister Ahmed ueste militari induta coram populo Aethiopi infausta protulit, ut seditionis tempus ciuibus percipiatur; hesterno die enim in contione ipsum in Ministrum turma armata impetum fecit: quaestor suus atque tribunus alter adeo sauciati sunt ut paulo post periuerint. Tempus seditionis in Administrationem ac magistratus Aethiopon, cuius finis militibus conscriptis facietur. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 23/06/2019 23h38
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|