Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 17 mensis Februarii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

SYRI COPIAS PROPE MANBISDSCH COLLOCANT

Turci Curdibus minantur

Manbij.jpg"

Exercitus Syriacus loco potitus est prope oppidum Manbidsch, ut prohiberetur, ne copiae Turcorum in eam regionem invaderent. Paulo ante Curdes angustias timentes, si Americani se recepissent, a Syris petiverunt, ut se a Turcis defenderent. Se exercitum Syriacum hortari, ut eas regiones in custodiam suam redigeret et prohiberet, ne a Turcis occuparetur.

Trecenti fere milites Syriaci loca septentrionalia prope oppidum Manbidsch tenere dicuntur. In oppido ipso etiam nunc milites Americani Francogallique collocati sunt.

Curdes, cum anno MMXVI Manbidsch oppugnavissent, bellatores „Civitatis Islamicae“ ex oppido expulerunt. In ea pugna Americani iis auxilio fuerunt. Sed Turci moleste ferebant, quod illa regio a Curdibus occupata est, cum prohibere vellent, ne prope fines suos res publica libera Curdium institueretur, Recep Erdogan, praeses Turcorum, nuperrime edixit copias suas impetum facturos, ut Curdes ex iis locis expellerent.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 29/12/2018 23h10



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Moscuae pars aedificii Universitatis inquisitionis technologiae informaticae, machinalis et optices corruit: timetur ne viginti saltem sub reliquiis maneant. Ruina accidit dum opera restitutionis conficitur.
Ministra Primaria Britannica Theresa May plus temporis a Coetu legatorum petitura est ad experiendum num novum foedus ex Unione Europaea consequatur de Brexitu et commercio apud fines inter Hiberniam Meridionalem et Septentrionalem.
Arabia. Pontifex Maximus Franciscus ad ciuitatem Abu Dhabi hodie peruenit atque Paparum uniuersorum primus in Arabia profectus. Princeps Arabicus eum libenter accepit, ut missam postero die habeat coram C milibus hominum.
Multa milia Venetiolanorum in forum principale capitis Caracas convenerunt ut partes praesidis Guaiadň sustinerent et praesidi Maduro reclamarent.
Iulianus, parvulus Hispanus duorum annorum, qui in puteum concidit, post tredecim dies, mortuus repertus est. Frustra cuniculus parallelos magna difficultate propter saxa interiecta effossus erat.


INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: