Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Jovis die 24 mensis Maii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

PERSAE QATARENSIBUS COMMEATU INTERCLUSIS SUCCURRUNT

Nonnullae civitates Arabicae Qatar accusant quod fautor regni Chalifi sit

Qatar1.jpg

Cum nonnullae civitates Arabicae Qatarenses omni commeatu interclusissent, quod territores Islamisticos adiuvarent et cum Persis, inimicissimis suis, aliquid rationis haberent, Persae quinque aeroplana Doham, in caput emiratus, miserunt, quae alimenta recentia, imprimis poma oleraque, transportarent. Praeterea tres naves onerarias alimentorum plenas exituras procuratores nuntiorum Persici dixerunt. Quibus navibus plures successuras esse, si Qatarenses id petivissent.

Qui interim negaverunt se cives Saudiarabicos, Aegyptios, Bahrainianos civesque Unitorum Emiratuum Arabicorum e terra sua expulsuros esse. Se non consulturos in cives alienos, quorum duces inimico animo rationes, quas secum habuissent, interrumperent.

In tanto discrimine non mirum est, quod collocatores solliciti sunt: Pretium petrolei his diebus quattuor centesimis minutum est. Sunt quidem, qui dicunt id effectum esse copiis petrolei auctis , quas Americani in horreis suis retinerent.

Qatarensibus commeatu interclusis incertissimum est, quid sequatur. Timendum est, ne dissensiones inimicitiaeque inter Saudiarabes et Persas, qui de principatu totius regionis certant, amplius ingravescant.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 13/06/2017 10h00



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Apud lyceaum urbis Sanctae Fidei in civitate Texana adulescens septendecim annorum arma ignivoma dirupit: novem discipuli et unus magister perierunt.
In Sudania puella venum data a parentibus aetate tredecim annorum suspendio peribit quod virum stupratorem necaverit. In toto orbe incepta sunt ut ea servari possit.
Ex sententia tribunalis custodiae Mediolani Silvius Berlusconi, iam a potestate munus publicum petendi erasus, ad id ius restitutus est.
Post duos menses tandem duae factiones comitiorum victrices de nova administratione Italica inter se agunt.
“Magistri armis instruantur; secundum emendatum Constitutionis servabitur” ait denuo Donaldus Trump coram viris societatis armorum (RNA) .


SOCIALIA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: