Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 22 mensis Augusti 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

SOROS REGIMEN HUNGARICUM ACERRIME VITUPERAT

Orban accusatus est quod simulatam democratiam instituisset

CEU.jpg

Aequo acrius Georgius Soros, vir locupletissimus natione Hungarica, in Victorem Orbán, primum ministrum Hungariae, invexit, cum diceret Orbánum rem publicam “mafiosam” instituisse. In tali re publica democratiam per speciem quidem valere, sed rei publicae administratores diurnarios iudicesque morem sibi gerentes ad sua ipsorum commoda et ad potestatem retinendam convertere.

Orbánum, qui gloriatus esset libertate Hungariae servata, hominem quaestuosum ac dubium se dixisse, qui id contenderet, ut quam maxima advenarum multitudo in Europam se effunderet. Quod quidem numquam in animo se habuisse.

Quod autem cives consiliis illius tam fortiter restitissent, sibi inopinato accidisse. Se gloriari Universitate Centrali Europaea ideo condita, ut libertatem academicam non solum ab regimine Hungarico, sed etiam ab ipso suo auctore defenderet.

Ex ea re se didicisse liberas civitates non solum legibus esse defendendas, sed cives ipsos eam libertatem praestare debere. Quod quidem ab universitate studiorum a se condita praestari. Ceterum se non dubitare, quin iudices postremo rem secundum se ipsum iudicaturi essent.

Praeterea maximae sibi esse admirationi, quanta virtute populus Hungaricus regimini „fraudolento ac corrupto“ resisteret.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 02/06/2017 12h01



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Civitates Coniunctae. Hodie suasor stretegicus Stephanus Bannon eiuravit. Sed utrum ipse abdicaverit an a Praeside Trump dimissus sit non recte scimus.
Nova Barcinone acciderunt: numerus vulneratorum concrevit. C homines offensi. Praeterea, XIII homines perisse videntur.
Barcino. Hodie currus onerarius in via Rambla homines corripuit. XII vulnerati sunt. Auriga effugit. Scelus terroristicum facinus fuisse videtur.
Boreocorea. Dictator Kim Jong-Un hodie novas minas protulit: "Civitates Coniunctas Americae delebimus!" Praeses Americanus Trump: "Quod haec dicit eum paenitebit."
His verbis Praeses Americanus Donaldus Trump provocationem telephonicam Ministri Venetiolani Maduro repulit.


POLITICA
INSOLITA
RELIGIO
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: