Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 22 mensis Augusti 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

ROHANI ITERUM PRAESES CREATUS EST

Factio moderata in suffragiis praesidialibus duriori praestitit

Iran.jpg

Nihil effecerunt, qui rigido regimini in Persia favent, populo metu oppresso: Hassan Rohani iterum praeses creatus usque ad annum MMXXI potestatem obtinebit. Qui LVII centesimas suffragiorum adeptus est, Ebrahim Raisi, adversarius eius, XXXVIII tantum centesimas.

Rohani quidem non modo vicit, sed partes rigidorum coercuit, quos in certamine suffragatorio vehementer aggressus erat. “Iam satis superque “, inquiit, “vetandi ac iubendi. Homines liberi esse volunt.“

Ex quo apparet populum clericum summum neglexisse, qui suasisset , ut praeses proximus a civitatibus occidentalibus se averteret.

Palma tamen quadam ex parte adiutori praesidis , Akbari Rafsanjani, tribuenda est, qui , antequam mense Ianuario mortuus est, familiari cuidam dixisse fertur se ultionem seram exacturum, si Rohani victor e suffragiis exisset. Rafsanjani anno MMXIII Rohanio favit, cum ipse praesidiatum petere vetitus esset.

Rohani in primo praesidiatu multa, quae promiserat, exsequi non potuit. Controversia de re atomica sedata tamen res oeconomicae prospere non ceciderunt. Cum populus exspectet condiciones nunc meliores futuras, timendum est, ne adversarii eius rigidi pluribus iam cladibus acceptis summam dent operam, ut eum in propositis exsequendis impediant.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 21/05/2017 08h05



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Civitates Coniunctae. Hodie suasor stretegicus Stephanus Bannon eiuravit. Sed utrum ipse abdicaverit an a Praeside Trump dimissus sit non recte scimus.
Nova Barcinone acciderunt: numerus vulneratorum concrevit. C homines offensi. Praeterea, XIII homines perisse videntur.
Barcino. Hodie currus onerarius in via Rambla homines corripuit. XII vulnerati sunt. Auriga effugit. Scelus terroristicum facinus fuisse videtur.
Boreocorea. Dictator Kim Jong-Un hodie novas minas protulit: "Civitates Coniunctas Americae delebimus!" Praeses Americanus Trump: "Quod haec dicit eum paenitebit."
His verbis Praeses Americanus Donaldus Trump provocationem telephonicam Ministri Venetiolani Maduro repulit.


POLITICA
INSOLITA
RELIGIO
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: