|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LIBRI
METEORA Mauri Pisini
Nil mortale oculis vides, sed vis prorsus imagines quas spargunt in aquis lari, vel nobis mare liberat tum, sol hic trepidum movet caelum... sic, vita umbra alitur mea nec frenat rapidum exodum annorum, stria debilis nubis me trahit in metum. Horum versuum pura simplicitas narivusque candor illud efficiunt, ut caeli marisque vices, quae totam rerum naturam quodammodo complecti videntur, cum ineluctabili annorum fuga aetatumque mobilitate mirum in modum coniungantur. Nec minus admiratione dignum est carmen Rutilius Namatianus inscriptum (pp. 62-77) et quinque in partem dispertitum (Solitudo, Domus, Profectio, Maeror, Iter), quo Maurus varios ac multiplices animi sensus pulchris interdum illustrat coloribus, saepius tamen fuscis et maestis affabre utitur. Nam, Pone striam volucris, nulla sine lance, dolosos mens renovat spasmos, quibus atra insculpere vellet visa maris, nox ipsa quid est?: vox arida pugnat cum lacrimis, arcet fletum, suspiria frenat. Longum est singula carmina, tamquam pictas tabulas, in suo lumine collocare; sed in multis carminibus, quae statim nullo fere nexu inter sese iuncta esse videantur, attentius consideratis, mirabilis quaedam cohaerentia eademque visio vitae, ut ita dicam, facile perspicitur, sicut, ni fallor, patet ex infra relatis carminis Naufragium inscripti (p. 104, vv. 1-6) versibus his: Vox it quo dolor est nec satis est amor qui me culpat iners ante oculos tuos, dum quaeris trepidis nempe silentiis insontes hominum per tenebras choros ac linquis rapido vulnere saeculum cui nox, pausa animi, macerat hostias [...]. Quod carmen in memoriam Angeli Scapecchi, auxiliaris episcopi Arretini, panxit auctor; qui eadem humanitate praeditus magistros quosdam illustres memoravit suos, quorum fuit et Carolus Egger, cultor Latinitatis eximius et commentariorum Latinitas multos annos moderator optimus. E linguae Latinae fonte, sane ampliore quam plerique vel docti viri credant, multos flores delibare et carpere non verecundatus est Maurus eosdemque proprio peculiarique colore tinctos prompsit ad quaelibet significanda. Quod si quis emunctae naris iudex significationem vocabuli cuiuslibet paululum immutatam reprehenderit, eum hortari velim, ut Aemilii Springhetti perlegat haec: "Non ideo mutatur ex integro verborum vis, non corrumpitur; sed fere ditatur amplectendo alias etiam res vel novas vel parum ab antiquis mutatas, at semper illis alilqua ratione affines" (Institutiones stili Latini, Romae, 1954, p. 81). Omnibus denique imaginibus poeticis ab auctore adhibitis plane respondere videtur ea proprietas et elegantia, qua varias res exornari oportebat. Atque in his Mauri Pisini carminibus, qui feliciter verbis rarioribus interdum utitur - v. g. liturat (p. 24), stigmat (p.46), trua (p. 58), sed lentiscus et vox Italica, quae est vilucchio (p. 104) inter sese non bene congruunt - nihil invenitur, quod praeceptivo sive didascalico generi poetico indulgeat. E contrario permultae sententiae memoratu sunt dignae, non modo quia purae ac fluidae idcircoque ad Latine colloquendum utiles, sed etiam quia ipsae illud, ni fallor, grave aliorum poetarum iudicium confirmare videntur, scilicet hominum vitam parum differre a diuturno certamine, seu a pace semper umbris plena. Maurus Pisini, Meteora (Stelle brevi), Teti editore, Roma, 2008, pp. 134. Symbola Victorii Ciarrocchi primum ab actis "Latinitas" divulgata erat. Scripsit Victorius Ciarrocchi |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||