|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LIBRI
VATICINATIONES DE POTESTATE MUNDANA SINARUM APPROPINQUANTE Cum Seres mundum regent...
Confucius numerabitur inter philosophos maximi in historia mundi momenti, sedens iuxta Platonem Aristotelemque, aestimabitur etiam ut "philosophus practicalis" erit Mao Tse-tung. Cinemata maxime populo mundi grata fabricabuntur non Ruscisilvae (Hollywood) sed praebebuntur a dispositoribus Sinicis, ut sint iam hodie "Heros" aut "Imperatrix", at mox fortasse erit illa Ilias Sinica, id est "Bella trium regnorum" a Iohanne Woo modo pelliculae cinematographicae inscripta. Pueri praeter "Insulam thesaurariam" Stevensonianam libenter legent "Fabulas ripae fluminis" aut "Rebellionem simiarum" atque scient repertorem Americae nullo modo fuisse Christophorum Columbum, sed admirallum Zheng He. Morbos omnino aliis quam adhuc in orbe Occidentali therapiis mederi solebimus. At praeter quattuor magna technologiae inventa - quae sunt: pulvis pyricus, acus magnetica, sericum et charta - Sinicum fuisse etiam inventum horologii, licet ipsi Seres usus ei neglexerint et obliti sint. Cui adsunt duodeviginti librae Britannicae et cordi sint revelationes supradictis similes, librum emat, ubi de his rebus plura: Martin Jacques, Cum Seres mundum regent. Ortus Regni Medii atque finis Orbis Occidentalis. (When China Rules the World. The Rise od the Middle Kingdom and the End of the Western World)
Scripsit ANL |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||