|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos. Summarium aestivale (VII-VIII) SUMMARIUM Saepe nostram virtutem militarem et fortitudinem opponimus pacificae naturae Bohemorum, alienae dominationi se facile accommodantium. Nos canere solemus: Belle bellum peragitur, Illi autem inviti in proelium eunt: Cur me vultis, duces, domini, Viridi in herba equus stat, Viridi in herba equus stat, Hic clare patet id, quod Marius Szczygieł dicit Agathae Pyzik, collaboratrici „Lampadis": Bohemi metum non dissimulant, sed sciunt eum confiteri. Verum tamen ex eius libro, qui Gottland inscribitur, discere possumus, quam strenue nostri vicini meridionales anno MCMLXVIII libertatem recuperare sint conati et quantas persecutiones quidam postea fortissime tulerint, communistis etiam iure sepeliendi eos privantibus. |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||