Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA
26

d.26. m.Iul. a.2008, h.18:06

APPULSUS INVITUS FRANCOFURTENSIS

Britannas ebrias voluisse aperire portam aeroplani

Duabus epibatis renitentibus aeroplaniga coactus est, ut aeroplanum appelleret aeriportum Francofurtensem. Duae enim mulieres Britannae ebriae conatae erant suo Marte aperire portam aeroplani – eo tempore, quo aeroplanum volabat altitudine 10.000 (decem milium) metrorum.

Francofurto Moenano ex urbe – Tumultus in aeroplano factus: Duae epibatae mulieres Britannae iter voluptarium facientes tam barbaricê se gesserunt, ut aeronauarchus ex improviso consilium caperet aeroplanum Francofurti appellere. Aeroplanum ex insulâ Graecâ, cui nomen est Cos, revolabat Mamuchium (Manchester) urbem Britannicam.

Eaedem mulieres praeter alia comitem aeronauticum violenter petiverant lagoenâ vodcae necnon conatae erant ianuam aeroplani aperire. Qui conatus periculosus factus est in altitudine 10.000 (decem milium) metrorum, tempore diei Veneris postmeridiano, supra Austriam, postquam hospita aeronautica recusavit, quin pergeret illis mulieribus dare potulenta alcoholica. Ambae illo tempore iam apparuerant esse inebriatae. Ministris aeriis denique contigit, ut has mulieres, quae sunt aetatis viginti sex et viginti septem annorum, cogerent sedibus suis residere.

Deinde aeroplaniga Francofurtum appulsit, ubi temeratrices quietis traderentur astyphylacibus. Probâ factâ apparuit unius Britannae sanguinem esse portione alcoholis 1,3 (unius – virgula – trium), alterius 1,8 (unius – virgula – octo) partium millesimarum. Nunc ambabus imminet causa propter violationem corporis periculosam necnon commeatûs aerii perturbationem. Iisdem Britannis mulieribus interim permissum est, ut pergerent redire in patriam.

Fortasse fiet, ut mulieribus solvenda sit pecunia permagna. Societas enim nautica annuntiavit se postulaturam esse sumptus appulsus intermedii improvisi.

Hanc relationem d.26.m.Iul. a.2008, h.18.06 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „NOTLANDUNG IN FRANKFURT – Betrunkene Britinnen wollten Flugzeugtür öffnen") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 01/08/2008 15h32


.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: