|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Carceres secreti in multis terris exstant
Non solum a Civitatibus Unitis Americae, sed a pluribus decenis civitatum superioribus annis homines suspicionem moventes locis secretis retentos esse ab Nationibus Unitis relatum est. Carceres secretos a tot civitatibus sustineri – ea scilicet specie, ut terrorismus arceretur - rem esse gravissimam. Ex his litteris cognitum est praeter ceteras civitates Russiam, Siniam, Aegyptum, Sudaniam, Simbawen iterum atque iterum homines alicuius facinoris insimulatos aut regimini oppositos locis ignotis retinuisse. In summa LXVI civitates eo indice contineri. Manfredus Novak, legatus Austriacus apud Nationes Unitas, qui hanc renuntiationem moderatus est, dixit VIII veros carceres inventos esse, qui ab Officio Secreto CIA instituti essent, in quibus «carcerem tenebrosum» (dark prison) in Afghania situm. In eo rationibus quaerendi „acrioribus“ uti: captivos in extremis tenebris teneri atque extremo strepitui esse expositos. Quae rationes captivos coercendi iure gentium vetantur. Tamen custodia secreta nomine terrorismi arcendi ubique terrarum adhibetur. Scripsit Volfgangus Austriacus - 28/01/2010 13h36
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||