|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Incolae quinque provinciarum Boliviae reclamitant consiliis regiminis lucrum venditione methani acceptum redistribuendum.
Incendium aedes senatus Aegypti cepit, causa calamitatis adhuc ignota manet.
Tali vehiculo monstruoso conabuntur duo Britanni citissime omnium vehiculorum, quae vento propelluntur, currere per superficiem loci ubi lacus salinus olim fuit in Australiae parte occidentali. Ut id faciant, debent plus quam 116mph (miliaria per horam) sive 187 chm/h (chiliometra horalia) vehi.
Iuvenes, qui milites exercitus Indici fieri sperant, ingenium suum ostentant in castris ad urbem Ahmadabad.
Biocolytae mulieres Iordanenses discunt sine armis pugnare in castris oppidi Muwaqqar. Ab anno 1972 Philadelphiae Ionicae (Amman) adest academia biocolytica, ubi mulieres tantum arte scelestos sequendi exerceantur.
Scripsit ANL - 22/08/2008 09h33
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||