|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Mulier Iapona preces facit pro mortuis in Hiroshima, die 63. anniversarii ictus atomici contra hand urbem anno 1945 patrati.
Hic - in officina Steinwayana Londinensi - clavichordia vetera iam ab anno 1875 resarciuntur.
Pilamalleator Columbianus Camilo Villegas diu atque caute ictum praeparat tempore 90. certaminis US PGA in civitate Michigan habiti, quod putatur esse ultimum principalium certaminum pilae paganicae huius anni.
Interdum Deus Pater tam pulchra fulgura in caelo pingere solet, ut hic in parte Angliae ad meridiem et ortum Solis spectante.
Scripsit ANL - 11/08/2008 23h03
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||