|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Unditabulatione ludens athleta hic conatur palmam capere aemulationis "Rip Curl Boardmasters" ad urbem Newquay Angliae meridionalis habitae.
Servatores Pakistani auxilium ferunt rusticolis regionis Peshawar, illuvie magna afflictae.
Nihil tamen aliud quam gaudium inundatio est pueris Indicae regionis Amritsar (provinciae Penjab), nam schola ab iis frequentari tempore imbrium ingentium non debeat.
Ambulare demum discit tigris Sibirianus nomine Antares ante sex septimanas natus in therotropheo Berlinensi.
Licet gaudeant, hi milites Philippini proficiscuntur in bellum cruentem contra rebellarores clandestinos insulae Mindanao.
Lac spargitur super caput cobrae in urbe Allahabad Indorum tempore festi Nag Panchami, quo angues honorantur.
Scripsit ANL - 09/08/2008 23h38
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||