Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE
31

d.31. m.Iul. a.2008, h.20:34

HORRIBILE HOMICIDIUM IN CANADA FACTUM

Insessorem laophori* a iuxta sedente esse decapitatum

Iste vir subito hominem iuxta se dormientem cultro petivit – laophoro vehente, sine praemonitione, sine causâ cognoscibili: In Canadâ quidam insessor laophori Greyhoundiani virum iuxta se sedentem aliquot decuriis ictuum cultri necavit. Testes affirmant homicidam deinde caput viri occisi amputasse. Ceteri epibatae rem aspectaverunt inopes.

_________

*laophorum, -i n. Angl. bus.

Edmontonio ex urbe – Facinus formidulosum a testibus oculatis dicitur factum esse in laophoro Canadiano, quod Edmontonio iter faciebat in Winnepeg urbem mediâ in terrâ sitam. Astynomi affirmaverunt aliquem epibatam alium cultro necasse. Duo minimum testes agenturae nuntiorum „Canadian Press" Canadianisque stationibus televisoriis rettulerunt iuvenem occisum ab homicidâ etiam esse decapitatum.

Garnet Cato(n) epibata: „Auditus est" inquit „clamor, quo venae frigerent". Qui sedebat in parte laophori posticâ, directę ante homicidam et iuvenem moriturum, et librum legebat.

CANADA: IMPETUS CRUENTUS IN LAOPHORO GREYHOUNDIANO FACTUS


Disceptatur cum eo, qui pro homicidâ habetur: Astyphylax colloquitur cum viro, qui dicitur antea 50 (quinquaginta) ferę ictibus cultri necasse iuvenem secum laophoro vehentem. Quae res in laophoro facta esse refertur in viâ, quae ab urbe Edmontonianâ ducit in Winnipegianam.


Res singulae ab astynomis usque nunc nondum sunt patefactae. Testis autem rettulit iuvenem necatum ab homicidâ esse „decapitatum".


Vestigia investigantur in loco, ubi facinus est factum: Astyphylaces laophori vitrum antiaerium panno obvolvunt...


... et perquirunt loca latę obsaepta, quae versus occidentem sita sunt 20 (viginti) chiliometris ab urbe Portage la Prairie. 37 epibatae laophoro inerant, cum fieret scelus sanguinolentum.

Hominem necatum, qui describitur fuisse „iuvenis 19 (undeviginti) ferę annos natus", cephalophono* instructum dormivisse, cum vir iuxta sedens subito clamore sublato in eum irrueret. Neque praemonitionem esse factam neque iuvenem petitum se defendisse.

Cato testis oculatus: "Iste clamor" inquit „ – quodammodo erat ex ululatu canis et vagitu infantuli commixtus. Quem recordatus certę per longum tempus vexabor."

Cato dicit 40 (quadragies) aut 50 (quinquagies) virum illum magno cultro iuvenem pupugisse. Cato: „Iste" inquit „iuvenem cultro petens erat prorsus tranquillus tamquam .... talis erat qualis est homo in litore se recreans. Qui erat quietissimus, nihil dixit. Nullo modo erat irâ incensus aut .... quoquomodo commotus. Quasi esset robotor illum hominem dilanians."

"Sex septemve ictibus factis nihil iam auditum est", - evidenter iuvenem tum obmutuisse, cum trachea** esset dissecta.

______________

**Angl. headphone - ***Angl. windpipe

"Conatus est in nos impetum facere"

Antequam impetum fecisset, illum virum ceteris epibatis visum esse „nullo modo extraordinarium"; in pausâ fumandi eundem collocutum esse cum epibatâ puellâ. Astynomi autem usque nunc noluit res singulas describere.

Porro Cato narrat se conatum esse ceteros epibatas expergefacere. Plerosque dormivisse. Deinde homicidam epibatis imperavisse, ut escenderent, et omnes hoc fecisse.

Agentura nuntiorum „Canadian Press" refert Catonem dixisse: "Et deinde vidimus, quomodo iste vir caput iuvenis amputaret". Iuvenem a viro quadamtenus esse „exenteratum". Alius testis, cui nomen est Cody Olmstead, affirmavit factam esse hanc decapitationem.

Homicida cum animadvertisset se observari, flagitasse, ut laophoricus ostium clauderet. At cum ostium non statim clauderetur, istum virum cultro destricto conatum esse impetum facere in ceteros epibatas. Itaque cultrum rimae ostii impegisse.

Deinde laophoricus vehiculum immobile reddidisse, epibatas extrinsecus ostium oppressisse. Tum homicidam caput amputatum in partem laophori anteriorem attulisse ibique e manibus ad solum demisisse.

Postea epibatas et autoplaustrarii advecti vectibus et clavibus mechanicis retinuisse. Stationes nuntiorum emissoriae referunt rem iam accidisse sero vespere diei Mercurii (secundum tempus locale), sed astyphylaces laophorum obsedisse usque ad summum mâne diei Iovis.

Quomodo astyphylacibus tandem contigerit, ut virum „cultro laniario" armatum superarent, usque nunc est ignotum. Idem interim refertur in vincula coniectus esse.

Locutrix Greyhoundiana affirmavit rem quandam accidisse in uno ex negotiationis laophoris – sed noluit res singulas factas explicare, „ne investigationes perturbarentur".

Hanc relationem d.31.m.Iul. a.2008, h.20.34 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „GRAUSIGER MORD IN KANADA – Busfahrgast enthauptet Sitznachbarn") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

 

Scripsit Nicolaus Gross - 02/08/2008 16h09



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: