|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
d.26. m.Iul. a.2008, h.14:58 VIR FALSO PRO CONSTUPRATORE HABITUS Hispanum innocentem per 13 annos custodiâ detentum esse Hic vir custodiâ detentus est propter scelus, quod commiserat alius: Post 13 (tredecim) annos custodiae vir, qui falso dictus erat mulierem constuprasse, a iudicibus Hispanis dimissus est. Eius innocentia enim demonstrata erat probâ ipsius ADN (= acidi dysoxyribonucleinici). Salaman(ti)câ ex urbe – Vir Hispanus, qui hodie habet 48 (duodequinquaginta) annos, per 13 annos innocens custodiâ publicâ detentus est. Idem a.1995 (millesimo nongentesimo nonagesimo quinto) prope Gades (Cádiz) urbem in Hispaniâ australi sitam comprehensus est et accusatus, quod iuvenem mulierem constuprasset.Quamquam idem vir affirmavit se esse innocentem, damnatus est ad custodiam 36 (triginta sex) annorum. Illo tempore maximê valuit ad virum damnandum, quod mulier constuprata contenderat se constupratorem recognoscere oculo limo. At ante annum comprehensus est alius vir, qui probâ ipsius ADN factâ nunc verus esse constuprator cognitus est – iste quoque est strabo, i.e. oculo limo. Vir iniustê damnatus die Veneris e custodiâ Salamanticensi est dimissus. Qui nunc vult iudices Hispanos in iudicium vocare, ut se remunerentur. Eiusdem patrona dixit virum effectu custodiae passum esse graves dolores animae. Hanc relationem d.26.m.Iul. a.2008, h.14.58 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „FALSCHER VERGEWALTIGER – Spanier saß 13 Jahre unschuldig im Knast") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross - 31/07/2008 01h26
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||