|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Mulieres Iapones bibunt sake de calamo folii loti, qua re credunt valetudinem corroborari.
Operarii Sinenses purgant tectum "Nidi Avis" id est stadii nationalis Pecchinensis, ubi principalia certamina Olympiorum mox sunt habenda.
Avicula mordet linguam venditoris in foro avium Bagdati in urbe capitali Iraquiae.
Umbellum contra solem protegens usui etiam esse potest militibus curruum loricatorum, ut est hic miles vigilias tenens ad urbem Tripolim Libanorum.
Umbello autem descensorio utens miles Gallicus ad forum Concordiae cadit exercens ante pompam diei nationalis 14 Iulii.
Pueri gaudent imbribus monsuniacis regionem Malabon insularum Philippinarum vastantibus, praesertim quod tempore calamitatis scholam frequentare non debeant.
Summa summarum sumo ludus est, quem Iapones tantum prope aestimare sciant, ut tempore huius certaminis diebus praeteritis Nagoyae habiti.
Elephantes etiam in viiis Angelopolis Californianae conspicere potes, si satis mane domo exeas, ut bestias circi Ringling Bros & Barnum Bailey per vias urbis lente ambulantes videas. Scripsit ANL - 17/07/2008 23h26
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||