Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 28 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

Ὑπὲρ τoῦ πλέκειν

De origine verborum (XIII)

πλέκω: texo, contexo, consero; sed etiam plico, complico

Stirps ipsa Indoeuropaea *pl°k multa peperit verba et Graeco sermone et Latino: voces enim Latinae “plico” atqui “complico” ab ipsa radice verbi parta sunt, quae sinus flexurasque conserentia significare videntur. Graece quoque innumera inveniuntur verba ab eadem stirpe parta: exempli gratia nam ἐϋπλόκαμος adiectivum ἀπὸ τοῦ εὖ ac τοῦ πλοκάμου, id est Latine a “bene” et “cincinno”, rectius in poematis suis ille Homerus testatur:

ἀλλ' ὅτε δὴ τρίτον ἦμαρ ἐϋπλόκαμος τέλεσ' Ἠώς,

καὶ τότ' ἔπειτ' ἄνεμος μὲν ἐπαύσατο ἠδὲ γαλήνη

ἔπλετο νηνεμίη· ὁ δ' ἄρα σχεδὸν εἴσιδε γαῖαν

ὀξὺ μάλα προϊδών, μεγάλου ὑπὸ κύματος ἀρθείς. (Od. V, 390-393)

“Cum diem tertium cincinnata abstulit Aurora, tum ventus constitit atque malacia exspiravit tranquilla; ille (scil. Ulixes) proximam adspexit terram, oculo acuto perspiciens, magnis exortus undis.”

Non modo tamen Graece adiectivum de quo supra diximus inveniri potest: verba sicut πλέξις aut πλεκτή, quae “textura” ambo significant, facillime reperiuntur, sed rarius τὸ πλεκοῦν comperitur. Vox ipsa significare enim videtur Latine “amplecti” sive “corpora coniungere”, quod perrecte ad sinus atque ad plicandum, id est ad versandum, stricto sensu pertinet.

Optima tamen vocum est Latine “simplex”, quod “singulus, unicus” significare videtur: id ab ipsa radice τoῦ πλέκειν paritur atque a stirpe illius ἑνός, id est εἷς -unus-; simplex igitur quod singulariter plicatur indicat.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: