Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 20 mensis Octobris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

Τὰ τῷ ἰᾶσθαι καὶ τῷ θεραπεύειν διαφέροντα

De origine verborum (VI)

ἰάομαι: medeor, medicor, morbi curam adhibeo, sano

θεραπεύω: curo, alicui salutem prospicio, consulo

Quid enim inter verba Graeca pro "curando" sive "medicando" differt? Ambo enim prima specie significationem eandem conferre queunt: nobis nam facillime intellectu Latine significatus concivimus atque cotidiano more amborum usus anceps est. Vt melius tamen explanetur incognitum, Evangelii Lucae (IX, 1-2) σελίδας perlegere possumus:

Συγκαλεσάμενος -scil. Ἰησοῦς- δὲ τοὺς δώδεκα ἔδωκεν αὐτοῖς δύναμιν καὶ ἐξουσίαν ἐπὶ πάντα τὰ δαιμόνια καὶ νόσους θεραπεύειν. Καὶ ἀπέστειλεν αὐτοὺς κηρύσσειν τὴν βασιλείαν τοῦ θεοῦ καὶ ἰᾶσθαι -scil. τοὺς ἀσθενεῖς-. id est Latine: "Apostolis convocatis duodecim, potestatem ac potentiam et daemonia expellendi et morbos curandi commisit. Postea illos Dei regni legatos et aegros sanandi causa quoquo allegavit."

Voces igitur Graeco in sermone aliquo modo inter se discrepationes proferunt: altera ideo -id est τὸ ἰᾶσθαι- stricto sensu aegrotos sanare tamquam medicus significare videtur: Graece enim ἰατρός medicus nuncupatur, sicut verba simillima ἰατρικὴ τέχνη, ἰατρεύω atque ἰατρόμαντις, quae significare videntur "ars medica", "mederi" atque "medicus sibyllinus", ut Asclepiadis ipsius sacerdotes Epidaurenses. Altera autem -id est τὸ θεραπεύειν- sensus alios secum afferre consentitur: curae atque servitii speciem verbum sibi adligat, quod in Evangelio maxime patetur. Apostoli enim aegris tam in corpore quam in spiritu, id est peccatoribus, praestare iubentur, ut θεραπὼν θεράπευμα δεσπότηι ἢ ξένωι βοηθήσει -id est Latine: "servus servitium suum sive domino sive advenae adferet."

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
Leonardus (II)
Vita et opera summi ingenii
  ELLENICA
Περὶ τῆς σύριγγος
De origine verborum (VIII)
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XVI)
Conversum in Latinitatem classicam praebetur
  ELLENICA
Ἀπὸ τοῦ θρέψαι
De origine verborum (VII)

  CULTUS
Leonardus (I)
De vita et operibus viri summi ingenii

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: