Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

DISTICHA CAECILIANA
A Caecilia Koch Monasteriensi composita

Disticha octobria 2007

26

De revocatione post LII annos facta
(cf.
Scientias)

Exanimes quondam oceani terraeque fuere
orbe in primaevo. Nubibus in gravibus
sulphura pendebant, ammoniacum atque methanum
aequora namque super; aere pestifero
fulgura dissiliebant – hoc animantia viva
nasci qui poterant? Qui fit, ut impleat hunc
oceanum quondam exanimem nunc piscis et alga,
terras nunc herbae, bestia, silva, homines?
Harum percupiens rerum cognoscere causas (1)
vas olim in magnum fundit aquam iuvenis
sulphura commiscens, ammoniacum atque methanum.
Aequora deinde super fulgura multa iacit:
Iuppiter en parvus, regitur quo parvula terra.
Moxque suo cernit parvulo in oceano
apparere novae vestigia primula vitae:
Fons vitae inventus! Felix, qui hoc potuit! (1)
Mirantur multi: Exanimis num gignere vitam
materies potuit? Quaerere mox eadem
sulphuribusque et aquis, ammoniaco atque methano
alter commixtis post iuvenis voluit:
Non vita apparet. Scribitque et publicat inde:
„Non nasci vita ex exanimi potuit."
Erravit, lector, scito; nam fulgura nulla
Iuppiter hic iacuit. Non sine fulguribus
vita potest nasci sane; micuisse frequenter
saepeque sed constat fulgura in orbe novo.
Primo, quae iuvenis conscripsit, vix legit ullus;
passibus et tacitis lustra decem fugiunt.
In patria illius nunc hi pollentque vigentque,
rerum qui causas noscere non cupiunt,
omnes sed poscunt antiquos credere mythos,
prisco narrabant tempore quos populi
mundo de nato mortalibus atque creatis.
Aevi non nostri more tamen cupidi
certa minutatim scrutandi facta fuere
olim homines veteres, immo hominum generis
naturam et mundi sic explanare volebant:
Quae sors est hominum? Fastigium teneant
quod quantumque in magno aeternoque ordine rerum?
Virtutes quales esse debent homini?
His mythi respondebant quaestionibus olim.
Aevo sed nostro dicere se esse pios
illi homines soliti, pro factis sumere mythos
qui malunt et idem cogere percupiunt
omnes credere; naturam si percipit ullus
nam mythorum, illis creditur esse nefas.
Hi cupide arripiunt, iuvenis quae scripserat errans:
„Non nasci vita ex exanimi potuit!
Euge! Suis igitur manibus Deus omnia fecit,
traditur ut mytho!" Comperit ecce senex
auctor cum hoc, motus magno multoque pudore
omnia, quae scripsit quondam, ea nunc revocat:
„Fallebar. Nunc edita tollite, bibliopolae,
quae scripsi iuvenis tunc sapiensque parum!"
Ecce senex, potuit qui se erravisse fateri,
quamvis grandaevus. Vos, quibus est pietas
mentibus inflexis doctrinas credere falsas,
spectate exemplum hoc mente dehinc humili!

(1) Verg. Georg. II, 490: „Felix, qui potuit rerum cognoscere causas"


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: