Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 21 mensis Februarii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

SENTENTIAE LATINAE (IV)

De rerum natura . Nemo ignorat clarissimum poema philosophicum Titi Lucretii Cari, qui, opus convertens amissum Περὶ φύσεως Epicuri, sibi proposuit homines levare mortis et deorum metu, cum ostenderet quomodo corpora per atomos materiales gignerentur. De qua re oportet ne verbi originem naturae omittamus a (g)nascor, natus sum, nasci: ergo in perpetua renovatione mundi consistit.

Naturam non matrem esse humani generis, sed novercam (Lact. De opificio Dei, 3,1). Id dicitur quod natura omnibus animalibus arma dedit quibus se defenderent, sed non hominibus, ut narratur in dialogo Platonis (Prot. 321). Epimetheus, cui munus erat suam cuique facultatem convenienter tribuendi, divisis viribus animalibus sine ratione, animadvertit nihil mansisse hominibus: qua re Prometheus duplicem artem Vulcani et Minervae subduxit cum igne ut iis genus humanum donaret. Deinde, de quo furto, ut fama est, Prometheus a Iove punietur. Eadem sententia a poeta Iacob Leopardi in Dialogo Naturae et incolae Islandiae expressa est.

Natura abhorret vacuum. Sententia effingit quod philosophi Aristotelici opinati sunt contrarii atomorum doctrinae sectatoribus. Aetate recentiore Cartesius cum philosophia Aristotelis congruit, ex contrario Blasius Pascal putavit naturam nullum vacui horrorem habere . Novissima aetate sententia adhibetur translatis verbis ut pericula rei publicae rectorum absentiae ostendantur. Horrore vacui capi artifices pingendi feruntur cum omnia spatia replere omni modo volunt.

Natura non facit saltus. Hoc scriptum est a Linnaeo in Philosophia botanica ( cap. 27), ut explanaretur naturae processus: omnia gradatim et lentissime mutantur; re vera sententia a fundamento Aristotelico exorta est.

Parvo esset natura contenta (Cic. De finibus 2, 91). Ad vivendum pauca necessaria sunt, reliqua supervacua. Similiter apud Boetium (De consolatione philosophiae, 2,5) Natura est paucis contenta. Haec verba ad frugalitatem et temperantiam hortantur.

Naturalia non sunt turpia. Sic benigne philosophus Rousseau opinatus est aetate Romanticorum cum natura bona magistra existimaretur. Potestne hoc fieri nisi virtute rationeque ducimur? Naturae convenienter vivere, saepe monuit Cicero, sed cum virtute. Similiter adseveravit Seneca: natura duce, sed cum ratione. Etiam Christiani dictum acceperunt dummodo in vita religiose peracta.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  LIBRI
HEBDOMADA AENIGMATUM
Liber editus est
  CULTUS
CAVE CANEM!
Fidus hominum amicus
  CULTUS
SENTENTIAE LATINAE (V)
Dicta imperatorum
  CULTUS
DE PROEMIO EX DIVINA COMOEDIA DANTIS
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (V)
Conversum in Latinitatem classicam offertur

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: