Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 25 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
Nihil textus Comoediae Dantis autographo est. Et sic de multis editoribus interpretatio quaedam in verbis est. (1) Et hoc est exemplum verborum: DILATASTI vel DELECTASTI (Purgatorium - Cantus XXVIII v. LXXX Comoediae Dantis) «Voi siete nuovi, e forse perch'io rido», cominciò ella, «in questo luogo eletto a l'umana natura per suo nido,                78 maravigliando tienvi alcun sospetto; ma luce rende il salmo Delectasti, 80 che puote disnebbiar vostro intelletto.     81 E tu che se' dinanzi e mi pregasti, dì s'altro vuoli udir; ch'i' venni presta ad ogne tua question tanto che basti».  Federicus Sanguineti, in reprehensum litterae, detegit natura et forma verbi “Dilatasti” ostensum est quod enim in verbum: Vulgata vers II [Cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae (in tribulatione dilatasti mihi )]. Pro Petrocchi sermo “Delectasti” habeat significatione «quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum delectabo» (2) Possent [le cose create] et delectationem nonnullam homini afferre, secundum sensuum diuersitatem, cum ex cantu auditum mulcerent, uel ex pulcritudine forme uisum oblectarent, uel odoris suauitate olfactum reficerent; uel quibuscumque modis diuerse ipsorum nature diligenter cognite in amorem et laudem creatoris nos amplius excitarent, iuxta quod ad eum psalmista dicit: Delectasti me, domine, in factura tua (Petrus Abaelardus, Expositio in Hexameron, § 275; ); et haec utinam ego tam possem subtiliter perspicere, tam competenter enarrare, quam possum ardenter diligere! Delectat enim me, quia ualde dulce et iocundum est de his rebus frequenter agere ubi simul et ratione eruditur sensus, et suauitate delectatur animus, et emulatione excitatur affectus, ita ut cum psalmista stupentes et admirantes clamemus: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti; delectasti me, Domine, in factura tua (Hugo de Sancto Uictore, De tribus diebus, p. 8); si igitur creaturarum bonitas, pulchritudo et suavitas sic animos hominum allicit, ipsius Dei fontana bonitas, rivulis bonitatum in singulis creaturis repertis diligenter comparata, animas hominum inflammatas totaliter ad se trahet. Unde in Psalmo dicitur: delectasti me, domine, in factura tua (Thomas de Aquino, Summa contra Gentiles, II 2 4, 8). Et meditationes Bonaventurae (liber I -Itinerarium mentis in Deum): Qui igitur tanti rerum creaturarum splendoribus non illuastratur caecus est. Qui tantis clamoribus non evigilat surdus est. Qui ex omnibus his effectibus deum non laudat mutus est. Qui ex tantis indiciis primum principium non advertit stultus est. Aperi igitur oculos aures spirituales admove labia tua solve et cor tuum appone ut in omnibus creaturis deum tuum videas audias laudes diligas et colas magnifices et honores ne forte totus contra te orbis terrarum consurgat. Nam ob hoc pugnabit orbis terrarum contra insensatos et e contra sensatis erit materia gloriae qui secundum prophetam possunt dicere: delectasti me domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exsultabo. Sic ut nihil habeat Dilatasti. Pietrus Lombardo: In tribulatione dilatasti mihi, id est ab angustiis tristitiae in latitudinem gaudii deduxisti me, quod gaudium est de pura conscientia, et de spe vitae aeternae (Petrus Lombardus, Commentarium in Psalmos, Psalmus 4 versus 1 = PL, CXCI, col. 84). De proprietatibus expressio poetibus “Solem enim hoc neque ab alio est accipere, estque signum eufye; nam bene metaforirare est simile considerare” - (G. Moerbeke) (3) Metaphora autem est nominis alieni illatio aut a genere ad speciem aut proporzionale. Dico autem a genere quidem ad speciem, puta “navis autem mea hec stetit” […] A specie autem ad genus “iam decem milia Odyseus premia iustituit” […] A specie autem ad speciem, puta “ere animam exsecuit secans duro ere” […] “Proportionale” autem dico quando similiter habet secundum ad primum et quartum ad tertium; dicet enim pro secundo quartum aut pro quarto secundum, et aliquando apponunt pro quo dicere ad quod est. (4) (1)La Commedia secondo l’antica vulgata, I-IV, G. Petrocchi, Milano, Mondadori, 1966-1967 (Edizione nazionale delle opere di Dante, 7) et Dantis Alagherii Comedia, F. Sanguineti, Firenze, SISMEL-Edizioni - Galluzzo, 2001. (2)La Vetus Latina in Ps 29, 2: «Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me». (3) Aristoteles Latinus, De arte poetica. Translatio Guillelmi de Moerbeke, edidit L. Minio Palnello, Bruxelles 1968, p. 29 (4) Aristotele, De arte poetica, cit. pag. 26

Scripsit Johannes Teresi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: