|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
CULTUS
FURTUM PICTURAE VANGOGHIANAE "Vas florum" male custoditum
Furtum facile patratum esse putatur, nam, ut ait prosecutor generalis Aegypti, Abdel Meguid Mahmud, nulli mechanismi monitorii (qui scilicet sonitum monitorium emittere debeant) musaei Khalil, ubi pictura monstrabatur, porro funguntur ob vetustatem, dum e 43 ibi positis cameris operantur tantum septem. Talis miserrima condicio securitatis iam longe aderat huic musaeo, quod ostentat quoque picturae talium artificum ut Monet, Renoir et Degas. "Vas florum" iam semel, anno 1978, e hoc musaeo evanuerat, sed postea repertum est Cuvaitiae. Die Solis, cum furtum patratum est, solum decem visitatores musaeum intraverunt. Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||