Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
SPIEGEL ONLINE - 07

COLONIA AGRIPPINA

Archaeologos effodere Romanam navigium onerarium

Operarii in novâ lineâ traminis subterranei Coloniensi extruendâ invenerunt reliquias navigii, quod habet 2000 (duo milia) ferê annorum. Usque nunc parva tantum pars huius navis Romanae diffractae potuit condi. At archaeologi rei periti de ipsâ hac parte iam iubilant.

Necesse est infortunium factum esse in Rheno. Causae qualescumque fuerunt: Hoc navigium onerarium 20 (viginti) metra longum submersum est - idque mediâ in viâ aquaticâ. Deinde per longum tempus nihil accidit, per plus duo milia annorum. Cum exstruerent viam subterraneam, operarii sub Mercatu Vetere Coloniensi nunc invenerunt huius navigii onerarii reliquias. In altitudine duodecim metrorum archaeologi invenerunt partem plancae¹ octo metrorum quadraticorum clavis ferreis instructam.

ROMANA NAVIS FORTE IN SPECU TRAMINIS SUBTERRANEI INVENTA


En navigium diffractum Coloniae Agrippinae inventum: Operarii viam subterraneam exstruentes in altitudine duodecim ferê metrorum invenerunt reliquias navigii Romani.


Haec pars navigii diffracti duo metra longa computatur spectare ad navigium 22 metra longum et 3,50 m (tria metra - virgula - quinque) latum primo saeculo p.Chr.n.


En plancam navigii Romani clavatam. Hoc navigium est vehiculum ponderosum, quo praeter alia adhibebatur ad saxa et ligna transportanda.


Archaeologi conantur reliquias navigii effodere.

Gerhardus (Gerd) Hellenkemper Coloniensis curator monumentorum praecipuus iubilans: "Verisimile est" inquit „hanc Romanam navem onerariam esse Europae mediae omnium vetustissimam". Nam viri docti Universitatis Coloniensis iam invenerunt lignum navigii habere plus 2100 (duo milia centum) annorum. Iidem determinaverunt aetatem quercûs arboris, e cuius linguae exstructum est navigium onerarium. Eadem arbor computata est nata esse a.142 (centesimo quadragesimo secundo) a.Chr.n., aliquo loco regionis Oberbergianae.

Etiam de formâ navigii exteriore nonnulla sunt cognita. Archaeologi aestimant navigium fuisse longitudine 22 (viginti duorum) metrorum et latitudine 3,50 m (trium - virgula - quinque) metrorum. Tales naves onerariae alvo planâ instructae post Christum natum in Europâ Romanâ latê patebant. Quibus transportabantur saxa et ligna et pecora. Navis Coloniae Agrippinae inventa dicitur par fuisse viginti vel triginta tonnis portandis.

Navigii restaurationem non perfectum iri ante a.2011 (bis millesimum undecimum)

De Romanâ navigatione in Rheno factâ nonnulla sunt nôta: Initio annorum octogenariorum Mogontiaco in urbe inventae erant reliquiae complurium navium Romanarum. Magna pars navium inventarum fuerunt bellicae, sed etiam inventae sunt reliquiae navium mercatoriarum.

Navigium Coloniense refertur die Lunae conditum iri per quattuor partes - sed hae non sunt omnes. Nam magna pars navigii posita est post parietem calcestri², qui constructus erat ad viam subterraneam exstruendam. Archaeologi usque nunc nesciunt, num sibi liceat effodere etiam hanc partem navigii inventi. Quacumque ratione diutius exspectandum est, dum Colonienses eorumque convivae conspiciant navigium: Nam restauratio non finita erit ante annum 2011 (bis millesimum undecimum).

_______________

¹planca, -ae f. - orig. Planke - Angl. plank; Fr. planche; Ital. asse; Hisp. tablón; Neogr. σανίδα, σανίς.

cfr PALLADIUS 1,21,2. cfr Friedrich KLUGE e.al., Etymologisches Wörterbuch der Deutschen Sprache, 21.ed., Berlin/New York 1975, p.553: „Planke f. ...Als Wort erst der Befestigungskunst, dann des Schiffsbaus wird es von Volk zu Volk weitergegeben; Quelle pikard. planke (afrz. planche) ‚Holzbohle, Umplankung, Befestigung'. Dessen Grundwort lat. planca ‚Bohle, Brett' ist aus dem Gr. entlehnt; wegen vulgärlat. palanca ‚Pfahl, Bohle' gilt phálangai ‚Planken' als Ausgangspunkt. Dies ist urverwandt mit Bohle, s.d."

²calcestrum, -i n. - orig. Beton - Angl. concrete; Fr. béton; Ital. calcestruzzo; Hisp. hormigón; Neogr. μβετόν, σκιρόδεμα, σκιροκόνιαμα. cfr Christian HELFER, Lexicon Auxiliare, 3.a ed., Saarbrücken 1991, p.121: Beton ....+calcestrum, -i n. [DuC., Gr.VL 79,69]..."

Hanc relationem d.07.m.Dec. a.2007 h.15.57 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: