|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
CINEMATA
LONGISSIME
ITALIA 2019 Regimen spectaculi: Iohannes Di Gregorio. Histriones maximi momenti: Iohannes Di Gregorio, Georgius Colangeli, Ennius Fantastichini Nuper et cinematographeis et televisione pellicula praebita est “Longissime” (Lontano, lontano) nuncupata, de vita trium senum tractans. Primus, magister ab opera solutus, beneficio annuo fruitur eodem modo ac secundus qui tamen parvam pecuniam accipit, quod minime operam dederat, tertius sine beneficio, qui res veteres reficit et venditat, itinera suae iuventutis in orbe valde desiderans. Histrio Iohannes Di Gregorio, qui spectaculum quoque regit, partes agit magistri linguae Latinae Graecaeque taedio affecti ; Georgiulus, id est Georgius Colangeli vitam agere vult in re publica ubi impensa rerum minor sit; triste est memorare Atilium, id est Ennium Fantastichini, cum hoc sit extremum opus filmicum eius histrionis, qui, pellicula confecta, paulo post e vita excessit. Cum grex statuerit ut in insulas Caelestes migrare, opus est pecuniam parare novae vitae fundamentum.
Magister libros antiquos saeculi XVIII venum dat magna cum maestitia,
Georgiulus auxilium fratri dat qui olus vendit in mensula institoria: sed
quod ridiculum videtur, totum emolumentum impendit ut "lusu radendi et vincendi"plus
pecuniae sibi apparet; attamen hoc assequitur. Atilius sua vice magnum
simulacrum Africum vendit.
Fabula lepida et iucunda per ironiam narratur, Romae exhibita, quae revocat multorum morem qui in exteras nationes migrant ubi mutatio pecuniae iis faveat. Scripsit Lydia Ariminensis |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||