Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ARS VIVENDI
Amo

Amo ... odi ...

Amo parentes, quorum mores non solum Rerum Unitarum Americae civium sed etiam totius orbis internautarum animos movit.

Jenna Gassew et Dan Haley, uterque viginti annos natus, cum scivissent puerum Shene geniturum esse, summo gaudio affecti sunt. Paulo post autem gaudium evanuit: certiores facti sunt puerum gravissimo morbo (anencefalia) laborare et paucas horas tantum lucem aspecturum esse. Quid tristius? Vix credibile autem idemque mirum quod Jenna et Dan egerunt. Constituerunt puerum, etsi in matris sinu, etsi post partum brevi moriturum, rebus, quibus alii pueri felices gaudent, non esse orbandum. Filium “manu secum” duxerunt, quasi posset vitam experiri eaque gaudere: urbes visitaverunt, cucurbitas Halloween elegerunt, certamen Baseball spectaverunt, in litore ambulaverunt, piscinam in qua ceti errant spectaverunt, propinquos visitaverunt, parvas vestes et cunam oblectamentis plenam emerunt. Shene gignitus et baptizatus est, quattuor tantum horas vixit, parentum et propinquorum amore circumdatus.

De Shene eiusque brevi vita haec pater clamavit “vitam vixit sinu et complexu eorum receptus a quibus amatus est: vita felicior non est”.

Amo

 

Turpe et admodum odiosum quod in quadam Campaniae urbe factum est.

Tres iuvenes persaepe adulescentulum quendam ob corpus obesum irriserant. Accidit ut apud idem autocinetolavacrum inter se occurrerent. Rursus tres adulescentulum irridere coeperunt, non verbis tantum. Ex tribus iuvenis, viginti quattuor natus idemque uxorem habens, tubiculum, qui ad inflandas rotas adhibetur, adulescentuli in intestini os vi infixit haec dicens “Hoc modo pinguis magis quam antea eris”. Inermis, nemine interponente (ne duobus sceleratis comitibus quidem!), miser adulescentulus vim caecam perpessus est.

In nosocomium delatus, ubi curatio chirurgica perfecta est. Intestina, aër compressus cum immissus esset, damna lata acceperunt. Medici, praeter psychologos, in nosocomio adulescentulum curant, qui, paucis diebus praeteritis, nondum rem intellexit. Multis curis, animi praesertim, ei opus erit.

Turpia verba a rei parentibus primum dicta sunt “Per iocum, etsi male perfectum, filius noster egit”; postea, rei gravitatem cum intellexissent, veniam petiverunt quam adulescentuli parentes negaverunt. Non minus turpia verba quae a filio dicta sunt “Non in animo meo erat adulescentulo nocere”. Quare turpia? Quod non certe de puero loquimur sed de iuvene qui, vigenti quattuor natus, consequentiam rerum intellegere potest… et potuerat.

Ignoratio visque in loquendo et agendo apud iuvenes, taedio plerumque affectos, increbrescere videtur, quasi quidquid in mentem veniat agere liceat, etsi ioco. Electronici ludi ceterum animos debiles laedunt, in quibus res vera et vanae imagines conturbantur.

Fit hodie ut persaepe parentes, quidquid malum filii efficiant, patroni fiant, eis ignoscant, aliis culpam tribuant, quasi se ipsos absolvant. Olim parentes filios in studendo ignavos reprehendebant, eos parum magistrorum observantes puniebant; tempore quo vivimus autem nuntios legimus de parentibus qui non solum filios excusant, eorum condiscipulis et amicis culpas tribuunt, sed etiam magistros reprehendunt et, aliquando, eos percutiunt. Qui haec scribit, cum quadraginta fere annos docuerit, animadvertit rerum et morum mutationem.

Odi

Scripsit Domenicus Caveosanus



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: